Part 6
AD PRIMAS VESPERAS ET OFFICIUM NOCT.
Custodes hominum psallimus Angelos, Naturae fragili quos Pater addidit Coelestis comites, insidiantibus Ne succumberet hostibus.
Nam quod corruerit proditor Angelus, Concessis merito pulsus honoribus, Ardens invidia, pellere nititur Quos coelo Deus advocat.
Huc custos igitur pervigil advola, Avertens patria de tibi credita Tam morbos animi, quam requiescere Quidquid non sinit incolas.
Qui lucis Pater est, gloria sit Patri: Qui lux ipsa Patris, gloria Filio: Amborumque tibi, nexus amabilis, Compar gloria, Spiritus.
AD LAUDES.
Regnator orbis summus et arbiter, Cui prona servit curia Coelitum, Quae voce sola tu creasti, Perpetua regis ipse cura.
Nobis fideles providus Angelos Missos Olympo suppeditas duces, Qui nos tot obsessos periclis Incolumes sine labe servent:
Ne nos malignis fraudibus occupans, Incauta fallat pectora subdolus Suasor malorum; ne redemptam Abripiat lanietque praedam.
Laus summa Patri, summaque Filio; Tibique compar gloria, Spiritus, Qui per salutis tot ministros Das patrias remeare sedes.
Oct. 31. IN VIGILIA OMNIUM SANCTORUM.
AD OFFICIUM NOCT.
Pugnate, Christi milites, Fortes fide resistite: Immensa promisit Deus Pio labori praemia.
Non ille fluxas ac leves Palmas dabit vincentibus; Sed lucis aeternae decus, Et pura semper gaudia.
Mentes beatas excipit Formosa Coelitum domus: Hic turba, coelis altior, Subjecta calcat sidera.
Caduca vobis praemia Offert levis mundi favor: Vultus ad astra tollite; Hic ipse fit merces Deus.
Qui nos coronat, laus Patri, Laus, qui redemit, Filio; Alma juvans nos gratia, Sit par tibi laus, Spiritus.
AD LAUDES.
Coelestis, O Jerusalem, Mansura semper civitas, O ter beati, quos tuis Cives recondis moenibus!
Tu pacis aeternae domus, Dilecta Sanctorum quies, Sedes Deo fruentium, Regis superni curia.
Hic in throno sedens Deus Cunctos beat praesentia: Hic sol perennis, splendido Affulget Agnus lumine.
Hac sede, quo datur frui Nil dulce turbat otium: Hic unus est Sanctis labor Dei vacare laudibus.
Huc certa nos spes evocat, Huc vota tendant omnia: Nec terreat brevis labor: Aeterna quos merces manet.
Perennis o Sol patriae, Jesu, tibi sit gloria, Cum Patre, cumque Spiritu, In sempiterna secula.
Nov. 1. IN FESTO OMNIUM SANCTORUM.
AD PRIMAS ET SECUNDAS VESPERAS.
Coelo quos eadem gloria consecrat, Terris vos eadem concelebrat dies: Laeti vestra simul praemia pangimus, Duris parta laboribus.
Jam vos pascit Amor, nudaque Veritas; De pleno bibitis gaudia flumine; Illic perpetuam mens satiat sitim, Sacris ebria fontibus.
Altis secum habitans in penetralibus, Se Rex ipse suo contuitu beat; Illabensque, sui prodigus, intimis Sese mentibus inserit.
Altari medio, cui Deus insidet, Agni fumat adhuc innocuus cruor: Quae mactata Patri se semel obtulit, Se jugis litat hostia.
Pronis turba senum cernua frontibus, Inter tot rutili fulgura luminis, Regnanti Domino devovet aurea, Quae ponit, diademata.
Gentes innumerae, conspicuae stolas Agni purpureo sanguine candidas, Palmis laeta cohors, cantibus aemulis Ter sanctum celebrant Deum.
Sit laus summa Patri, summaque Filio: Sit par, sancte, tibi laus quoque, Spiritus, Qui das pro meritis, optimus arbiter, Te totum simul omnibus.
AD LAUDES.
Hymnis dum resonat curia Coelitum, Hic flemus patriis finibus exules: Hic suspensa tenemus Mutis cantibus organa:
Quando mens misero libera carcere Se vestris sociam coetibus inseret; Et, caligine pulsa, Coeli lucem habitabimus?
Obscurae fugient mentis imagines, Cum stantes propius luminis ad jubar, Nos verum sine nube Ipso in fonte videbimus.
Nobis, sancta cohors, sis bona: fluctibus Luctantes mediis quos modo respicis, Da portus, duce Christo, Da contingere prosperos.
A quo cuncta fluunt, maxima laus Patri; Qui mundum reparat, maxima Filio: Et quo pectora flagrant, Sit laus maxima Flamini.
Nov. 21. IN PRAESENTATIONE BEATAE MARIAE VIRGINIS.
AD PRIMAS VESPERAS.
Quam pulchre graditur filia Principis, Templi cum properat limina tangere! Praeludit meliori, Quam mox offeret hostiam.
E matris gremio, Numinis in sinum Infans non dubiis passibus advolat; Virgo Numinis ara, Aris victima sistitur.
Sponso membra Deo mollia devovet; Cordis virginei dedicat intima: Verbo debita mater, Verbo viscera consecrat.
Tecum cuncta Deo prodiga dum voves, Numen, Virgo, tui pectoris incola, Quanto foenore pensat Terrae quae bona despicis?
Quid nos illaqueant improba gaudia? Cur nos jam pigeat vincula rumpere? Dux est Virgo sacerdos, Fas sit quo properat sequi.
Ergo nunc tua gens se tibi consecrat; Ergo nostra manes portio, tu, Deus, Qui de Virgine natus, Per nos saepe renasceris.
Sit laus summa Patri, summaque Filio, Sit par, sancte, tibi gloria, Spiritus, Si nos intus aduris, Puro corde litabimur.
AD OFFICIUM NOCT.
Infans pulsa recens matris ab ubere, Abscondi tacitis quaerit in atriis; Templum Virgo futura, Templi crescit in aedibus.
In blanda requie, plena negotio, Uni nota Deo vivere cogitat; Hic pro lacte parentis Sugit Numinis ubera.
Sic aurora novi nuntia luminis, Primo mane latet nubibus obsita; Mox solem paritura, Plenum qui referat diem.
Sol in virgineo pectore praeviis Ardorem radiis suscitat intimum: Hoc foecunda calore Virtus insita germinat.
Ut fert prima novis munera frondibus Arbos irrigui fontis in alveo; Fructum Virgo datura, Sese floribus induit.
Sit suprema tibi gloria, Trinitas; Quo Virgo teneram se vovet hostiam, Puri Flamen amoris, Fac nos jam tibi vivere.
AD LAUDES.
O sancte Sanctorum Deus, Quam pura sese devovet Ignota prisco foederi, Tuas ad aras hostia!
Afflata puro Numine, Taedas jugales respuens Maria, vinclo perpetis Se castitatis obligat.
Prolis coaeternae Patri Futura mater, sic sui Parare Sponso Virginum Festinat aulam pectoris.
Fallacis aevi ludicra Perosa, nesciri studet; Solo, placere cui cupit, Deo frui beatior.
Hinc quanta posthac Virginum Surrexit in terris seges! Laus quanta, despectae prius Adjecta continentiae!
Quotquot pudoris aemulae Matris prement vestigia, Tot illa post se Filii Dux sistet ad Regis thronum.
Sit laus Patri, laus Filio Qui Virgines sponsat sibi; In quo litantur hostiae Par sit tibi laus, Spiritus.
COMMUNE SANCTORUM.
APOSTOLORUM.
AD OFFICIUM NOCT.
Supreme, quales, Arbiter, Tibi ministros eligis, Tuas opes qui vilibus Vasis amas committere!
Haec nempe plena lumine Tu vasa frangi praecipis; Lux inde magna rumpitur, Ceu, nube scissa, fulgura.
Totum per orbem nuntii, Nubes velut, citi volant: Verbo graves, Verbo Deo, Tonant, coruscant, perpluunt.
Christum sonant: versae ruunt Arces superbae daemonum: Circum tubis clangentibus, Sic versa quondam moenia.
Fac, Christe, coelestes tubae Somno graves nos excitent: Accensa de te lumina Pellant tenebras mentium.
Uni sit et trino Deo Suprema laus, summum decus, De nocte qui nos ad suae Lumen vocavit gloriae.
AD LAUDES.
Coelestis aulae Principes, Sacri duces exercitus, Bissena mundi lumina, Olim futuri judices;
Mersis gravi caligine, Per vos dies renascitur: Quos vanus error luserat, Illustrat alma Veritas.
Non vi, nec armis militum, Fandi nee ullis artibus; Verbo sed irrisae Crucis, Christo rebelles subditis.
Quibus gemebat subditus, Rumpuntur orbis vincula: Jam gaudet, excusso jugo, Liber Dei sub legibus.
Vulgata terris omnibus Per vos Dei mysteria: Sic vestra terris omnibus Praeclara facta personant.
Uni sit et trino Deo Suprema laus, summum decus, De nocte qui nos ad suae Lumen vocavit gloriae.
AD SECUNDAS VESPERAS.
Quem misit in terras Deus, Ut morte nos servet sua, Amoris his fidos sui Vos eligit vicarios.
Occisus Agnus a lupis, Vos misit agnos ad lupos: Mores ferinos exuunt, Agni repente de lupis.
Quae victimarum caedibus Tellus madebat impiis, Vestris eam sudoribus, Vestro piastis sanguine.
Hoc rore facta pinguior, Quot illa fructus protulit! Quae, quanta surrexit seges! Et ista nos seges sumus.
Quam si bonus respexeris, Qui das rigatis crescere, Frumenta nos coelestibus Matura condes horreis.
Uni sit et trino Deo Suprema laus, summum decus, De nocte qui nos ad suae Lumen vocavit gloriae.
EVANGELISTARUM.
AD PRIMAS ET SECUNDAS VESPERAS ET AD OFFICIUM NOCT.
Christi perennes nuntii, Retecta qui coelestibus Scriptis Dei mysteria Totum per orbem spargitis:
Olim sub umbris condita Vates sacri quae viderant, Umbris procul cedentibus, Vidistis haec pleno die.
Humana quae tulit Deus, Divina quae gessit homo, Seris legenda posteris, Dictante scripsistis Deo.
Loco remotos, tempore, Vos rexit idem Spiritus; Vestris adhuc in paginis Nobis loqui non desinit.
Da, Christe, nos tecum mori; Tecum simul da surgere: Terrena da contemnere; Amare da coelestia.
Sit laus Patri; laus Filio, Qui nos, triumphata nece, Ad astra secum dux vocat: Compar tibi laus, Spiritus.
AD LAUDES.
Sinae sub alto vertice, Coelo tonante, lex data: Inter tubas et fulgura Praesens minabatur Deus.
Nunc, temperato Numine, Per vela carnis blandius Amat videri, languidis Se lumen aptans sensibus.
Insculpta saxo lex vetus Praecepta, non vires dabat: Inscripta cordi lex nova Quidquid jubet, dat exequi.
Scripsistis hanc fida manu; Hanc voce, voci consonis Hanc praedicastis moribus; Signastis hanc et sanguine.
Afflante divo Spiritu, Quae verba vitae traditis, Haec ille nostris imprimat Delenda nunquam cordibus.
Da, Christe, nos tecum mori; Tecum simul da surgere: Terrena da contemnere; Amare da coelestia.
Sit laus Patri, laus Filio Qui nos, triumphata nece, Ad astra secum dux vocat: Compar tibi laus, Spiritus.
UNIUS MARTYRIS.
AD PRIMAS VESPERAS.
Ex quo, salus mortalium, Fluxit sacer Dei cruor; Homo redemptus aemulum Deo litavit sanguinem.
Non jam crucis Christi pudet: Quin surgit ingens gloria Deum fateri mortuum, Pro mortuo mori Deo.
Hoc iste plenus spiritu Ridet minas, ridet neces; Tuaque fretus dextera, Tibi, Redemptor, militat.
Parata spectans praemia, Securus ad poenas volat: Sic pugnat, ut speret mori, Et morte mortem vincere.
Unus tot armatas manus Stupente lassat judice; Et tortus ipsis qui cadit Torquentibus fit fortior.
Da, Christe, tanti militis Aequare facta fortia; Da sustinere pro tuo, Quodcumque durum, nomine.
Aeterne tu Verbi Pater, Aeterne Fili par Patri, Et par utrique Spiritus, Tibi, Deus, sit gloria.
AD OFFICIUM NOCT.
Felix morte tua, qui cruciatibus Coelo difficilem rumpere amas viam, Et signare cruore Quam Christo dederas fidem!
Poenis victa quibus deficeret fides, Tu poenas avida mente praeoccupas: Cui non sufficit una, Ambis innumeras neces.
Te pro lege sua magnanimum mori, Te Christus pugilem spectat ab aethere: Ne succumbere possis, Tecum praelia sustinet.
Et nos delicias, vana per otia, Gens infida Deo, quaerimus anxii: Quid torpemus? inertes Sanguis Martyris excitat.
Semper maxima laus ingenito Patri: Semper laus genito maxima Filio: Sacri nexus amoris, Sit laus par tibi, Spiritus.
AD LAUDES.
Jam non te lacerant carnificum manus, Inter qui recubas Coelituum choros: Nunc pro carcere caeco Fulgentes habitas domos.
Non jam vincla manus, non cohibent pedes; Tu liber superum regna perambulas: Quot plagis laniatus, Coelo tot radiis nites.
Nec te dira fames, nec sitis amplius, Nec probrosa premit te modo nuditas, Nunc te lumine puro Pascit Christus et induit.
Sic tu Martyribus dexter ades, Deus, Ut quos mors perimit, gloria vindicet; Confundisque tyrannum Dum quos deprimit, elevas.
Semper maxima laus ingenito Patri: Semper laus genito maxima Filio: Sacri nexus amoris, Sit laus par tibi, Spiritus.
PLURIUM MARTYRUM.
AD PRIMAS VESPERAS.
Christi Martyribus debita nos decet, Virtutis memores, promere cantica; Quos nec blanditiis, nec potuit minis Fallax vincere seculum.
Coelestis Patriae mens inhians bonis, Mundi spernit opes fluxaque gaudia: Vitae quin etiam, prae Domini lucro, Jacturam facilem putant.
Non vultus metuunt carnificum truces: Foetas suppliciis despiciunt manus: Enses, flagra, rotas, omnia perpeti Victrix edocuit fides.
O incredibilem vim patientiae! Non, artus laceros qui cruciat dolor, Extorquet gemitum, non querimoniam Agnis mitibus elicit.
Ergo nunc propior, Christe, tibi sedet Palmis turba nitens usque virentibus, Victorumque gerens praemia, nobiles Multo sanguine laureas.
Sit laus summa Patri, summaque Filio; Sit par, sancte, tibi gloria, Spiritus, Cujus praesidio praelia sustinent, Contempta nece, Martyres.
AD OFFICIUM NOCT.
Fortes cadendo Martyres, Quos empta fuso sanguine Coelestis ornat purpura, Junctis canamus vocibus.
Acti procellis omnibus, Sui cruoris flumine Vehuntur, et Christo duce, Portus beatos occupant.
Saevit tyrannus, allicit; Temnunt minas, temnunt preces, Deum minantem dum timent, Dum munerantem diligunt.
Quem lictor insanus sitit, Quem caecus effundit furor, Amor sacerdos prodigum Christo cruorem consecrat.
Et ille mixtus sanguini Quem fudit in ligno Deus. Fundentibus placabilem Orare non cessat Deum.
Implere vos omnes decet Passo Deo quod defuit: Per tot neces laeso Patri, Fit plena Christus hostia.
Sit laus Patri, laus Filio; Par sit tibi laus, Spiritus, Qui praeliantes roboras Palmisque donas Martyres.
AD LAUDES.
Quam, Christe, signasti viam Primus profuso sanguine, Per hanc tui te fortiter Ducem sequuntur milites.
Fossus manus, fossus pedes, Ovans ad astra transvolas; Et membra trunci Martyres Addunt triumpho se tuo.
Omnes in ostro splendidi Tuum tribunal ambiunt: Accepta monstrant vulnera, Et per tot ora supplicant.
Audire si nos respuis, Quos criminum moles gravat; Audi tuos, qui sanguinem Fudere pro te, Martyres.
Fac, si tyrannus deficit, Ne blandiendo mollius Frangat voluptas pectora, Ipsis tyrannis saevior.
Aeterne tu Verbi Pater, Aeterne Fili par Patri, Et par utrique Spiritus, Tibi, Deus, sit gloria.
PONTIFICUM.
AD PRIMAS ET SECUNDAS VESPERAS.
Christe, Pastorum caput atque princeps, Praesulis festam venerata lucem, Debitis supplex tua templa votis Turba frequentat.
Ille non vano tenuit tremendam Spiritu sedem, proprio nec ausu: Sed sacrum jussus, Domino vocante, Sumpsit honorem.
Strenuum bello pugilem superni Chrismatis pleno tuus unxit intus Spiritus cornu, posuitque sanctam Pascere gentem.
Fit gregis pastor, pater atque forma: Laetus impendit sua, seque; servus Omnium, curis gravis, omnibusque Omnia factus.
Pro reis orat, reficit gementes, Erigit lapsos, tenebrasque pellit; Fit potens verbo, docet alta, pravum Conterit hostem.
Fac ut illius precibus juvemur, Christe, fac Patrem, pariterque tecum Spiritum jugi celebremus hymno Omne per aevum.
AD OFFICIUM NOCT.
Christe, decreto Patris institutus Pontifex summo, tibi, qui fideles Quos legis, formas populis regendis Ipse ministros:
Hunc juvat festo celebrare cantu, Qui licet magnis meritis abundans, Flens et invitus, duce te, tremendum Sumpsit honorem.
Noverat quantis pateat periclis Ille, qui summos apices adeptus, Omnium curas, sibi raptus uni, Sustinet omnes.
Fecerat fervens amor inquietum: Quo gregis cari pia cura poscit, Advolat promptus: mora non euntem Ulla retardat.
Dux iter, vita praeeunte, monstrat; Comprobat factis sua dicta magnis; Et domum sanctam bene olente Christi Implet odore.
Lux erat caeco, columen labanti, Una spes lapso, misero levamen, Providus cunctis pater, omnibusque Omnia factus.
Christe, Pastorum bonus ipse Pastor, Qui greges pascis proprio cruore, Fac ut aeterne subeant opima Pascua vitae.
AD LAUDES.
Jesu, Sacerdotum decus, In hac die, qua gloria Sanctum coronas Praesulem, Votis adesto supplicum.
Sui probatus praemium Amoris, et pignus tui, A Patre traditos tibi Accepit agnos pascere.
Hos novit, et praeit vocans In tuta quemque pascua, Victumque praebet: audiunt Sequuntur, et vivunt oves.
Quam sentit errantem jugis, Hanc nocte quaerit ac die; Et gaudet inventam suo Portans ovili reddere.
Arcet frementes bestias, Lupi retundit impetus, Dolosque fallit, vel mori Caro paratus pro grege.
Offert frequentem victimam Cum plebe Pastor innocens, Secumque devotum gregem Pius Sacerdos immolat.
Supreme Christe Pontifex, Jugis tibi sit gloria Cum Patre, cumque Spiritu, In sempiterna secula.
DOCTORUM.
AD PRIMAS VESPERAS.
O qui perpetuus nos monitor doces, Vox aeterna Patris, Christe, vicarios Doctores, patrias cum remeas domos, Nobis quam bene suppetis!
Hi semper vigilant, ne quid adulterum Corrumpat fidei virgineum decus: Laedi vel leviter non patitur fides, His custodibus integra.
Infames abolent relliquias Deum: Errores abigunt, crimina dedocent; Christo restituunt, quos male credulos Mendax hiserat haeresis.
Patrum canitiem, tot venerabiles Rugas objiciunt, unde nitet fides: Quae sunt prisca, docent; quae nova, subruunt. Servant depositum Dei.
Sit suprema tibi gloria, Veritas, Quae per scripta Patrum, quando foris sonas, Mentes interius muta doces, simul Et te cordibus inseris.
AD OFFICIUM NOCT.
Jam nunc, quae numeras tot tibi vindices. Effer sidereum, Relligio, caput; Quot sunt mota tibi praelia, nobiles Tot nectis tibi laureas.
Cum per mille neces impietas furit, Opponis valido pectore Martyres; Cum per mille dolos decipit haeresis, Doctores tibi suscitas.
Quando sparsa lues undique criminum, Hi gliscens vitium protinus amputant: Quando plurima nox mentibus incubat, Hi plenum revehunt diem.
Firmant instabiles, et dubios regunt: Monstrant tuta procul littora naufragis: Nobis, qui vehimur caeca per aequora, Lucent perpetuae faces.
Quae dixere tuis consona sensibus, Nostris illa, Deus, cordibus imprimas: Quos terris colimus, quos sequimur duces, Fac nos moribus assequi.
Sit suprema tibi gloria, Veritas, Quae per scripta Patrum, quando foris sonas, Nullo vocis egens corda doces sono, Et te mentibus inseris.
AD LAUDES.
Vos succensa Deo splendida lumina, Vos sal, nos homines quo sapimus Deum; Aevum, puri animo, moribus integri, Quo condimur in alterum.
Per vos Relligio, tutaque Veritas Per vos virgineis fulget honoribus: Per vos Christus amat pandere divites Thesauros sapientiae.
Vestris unda fluit pura canalibus; Christi floret ager; munda nitet seges: Lac aptum pueris, et solidum viris Cauti sufficitis cibum.
Hi sunt, summe Deus, qui tibi militant; Hi sunt, qui stabiles aedificant domos: Una docta cohors arma tenet manu, Muros construit altera.
Vicistis stygias vos quibus haereses, Haec nos accipimus tela superstites: His pugnamus adhuc, nec dubio exitu; His armis quoque vincimus.
Sit suprema tibi gloria, Veritas, Quae per scripta Patrum, quando foris sonas, Nullo vocis egens corda doces sono, Et te mentibus inseris.
PRESBYTERORUM.
AD PRIMAS ET SECUNDAS VESPERAS.
Quantis micas honoribus, Coelo Sacerdos addite, Cum, praemiorum prodigus, Totum tibi dat se Deus!
Partis labore plurimo Quot clarus es virtutibus, Tot fulgurantem gloria Ornant coronae verticem.
Quos parturisti Numini, Te filii nunc ambiunt; Tuoque laetis cantibus Certant triumpho plaudere.
Christus tuum fit praemium, Quem consecrasti victimam: Dehinc aperto Numine Te pascet esca Coelitum.
Adhuc sacerdos, hostiam Gratam Deo, nos devove; Undisque mersos naufragis, Duc ad salutis littora.
Jesu, Sacerdotum decus, Jugis tibi sit gloria, Cum Patre, cumque Spiritu, In sempiterna secula.
AD OFFICIUM NOCT.
Jam satis fluxit cruor hostiarum, Pristinae cessent holocausta legis: Christe, quos formas, meliora libant Sacra ministri.
Elicit flammas Elias ab alto, Mysta nunc major jubet, et potenti Obsequens verbo Deus adstat aris, Hostia factus,
Pingue libamen, novus et Sacerdos, Orbe jam toto Deus immolatur: Se manu nostra litat incruento Funere Christus.
Tale nil priscis Patribus tributum, Angelis nusquam data par potestas: Se manu nostra Deus ipse cunctis Praebet in escam.
Christe, fac semper tua sacra puro Corde tractemus, manibusque puris; Caritas aptos tua nos tremendis Applicet aris.
Luminis splendor, Patris una proles, Christe, te pronus veneretur orbis, Qui sacerdotes per Amoris almi Flamen inungis.
AD LAUDES.
O Sacerdotum veneranda jura! Ceu vices Christi teneant, salutis Arbitri, claudunt, reserantque nobis Atria coeli.
Omne pendentes scelus in statera Cum reum solvunt, Deus ipse solvit; Cum ligant sontem, Deus ipse sontis Vincula nectit.
Quam manus morbis adhibent peritas! Cum secant, semper pia dextra caedit; Cum fovent, semper pia lenit ungens Vulnera dextra.
Verba dum promunt, populos fidelis Excipit vocem, cupidus doceri; Nempe divinae sacra verba legis Mente recondunt.
Irruens prompti cohibere fulmen, Stant ab adverso, Dominumque placant, Vindices in nos quoties ab alto Depluit iras.
Dum Sacerdotes tua sacra tractant, Christe, fac sacris quibus applicasti, Consonent mores, populique fiat Forma Sacerdos.
Luminis splendor, Patris una proles, Christe, te pronus veneretur orbis, Qui Sacerdotes per Amoris almi Flamen inungis.
ABBATUM, MONACHORUM, ET ANACHORETARUM.
AD PRIMAS VESPERAS.
Felices nemorum pangimus incolas, Certo consilio quos Deus abdidit, Ne contagio secli Mores laederet integros.
Ut te possideant, quem sitiunt Deum, Urbes, regna, suos, se quoque deserunt: Totus viluit orbis, Dum coelestia cogitant.
Nudi, prompti, alacres, liberi ab omnibus, Ad luctam pugiles ocius advolant; Ut vastum mare tranent, Prudentes onus exuunt.
Aeternas ut opes, certaque gaudia Securi rapiant, omnia ludicra Sano pectore temnunt, Confisi melioribus.
Illis summa fuit gloria, despici; Illis divitiae, pauperiem pati; Illis summa voluptas, Longo supplicio mori.
Fac nos, summe Deus, quae patimur mala In poenam scelerum ferre libentius; Et tellure relicta, Immortalia quaerere.
Aeternus sit honos ingenito Patri; Sit par unigenae gloria Filio: Sacri nexus amoris, Laus compar tibi, Spiritus.
AD LAUDES.
Pro Coenobita.
O pulchras acies, castraque fortia, Quae spes, una fides, unus amor regit! Omnes lege sub una, Uno sub duce militant.
Heu! quantis rapiunt astra laboribus! Pusant perpetuis questibus aethera, Per jejunia longa Vires corporis atterunt.
Abbatum, etc.
Votis unanimes, vi quoque fletuum Instant, et socias ingeminant preces Et concordibus armis Vim coelo simul inferunt.
Haec vis grata Deo: sic amat optimus Vinci per lacrymas, per gemitus, Pater: Sic duris reseratur Coelum conditionibus.
Fervent quando die cuncta tumultibus, Altum turba silet: cetera dum tacent, Hi per cantica rumpunt Noctis longa silentia.
Exercet vigiles continuus labor; Incumbunt operi non resides manus; Tellus culta colonis Victum suppeditat suis.