Hymni ecclesiae

Part 4

Chapter 43,288 wordsPublic domain

Docere quae Christus rudes Prudens alumnos distulit, Haec praeparatis insere Novus magister mentibus.

Olim per umbras vatibus Retecta paucis veritas, Nunc orbe toto dissitis Per te patescat gentibus.

Divina jam nos unctio Informet omnes: hactenus Mutis aratam litteris Inscribe legem cordibus.

Sit laus Patri; laus Filio: Utrumque qui nectis, Deus, Utrique compar, sit tibi Decus perenne, Spiritus.

AD OFFICIUM NOCT.

Inter sulphurei fulgura turbinis, Flammarumque globos et sonitum tubae, Antiquam veteri, monte Sina super, Legem das populo, Deus.

His infida probas corda pavoribus; Et peccare vetas, aut pretium mori: Verum terribiles quid parient minae? Quo tantus recidet tremor?

En fumantis adhuc montis ad infima Plebs oblita datam continuo fidem, Brutam perfida plebs effigiem colit, Veri Numinis in locum.

Heu mens nostra, Deus, te sine quid potest? Lucem prome animis; cordis aheneam Molli duritiem; redde, potes, Deus, Voci nos dociles tuae.

Sit laus summa Patri, summaque Filio; Sit par, alme, tibi laus quoque, Spiritus, Per quem legis amor cordibus insitus Dat quod lex jubet, exequi.

AD LAUDES.

Audimur: almo Spiritus Descendit e sinu Patris, Aegrisque fert mortalibus Promissa coeli munera.

Quot proditur miraculis Praesentis adventus Dei! Jam tota sublimi domus Repente flatu personat.

Puro caducus aethere, Candentis ad linguae modum, In considentum verticem Ignitus imber depluit.

Quae flamma summas alluit Innoxio tactu comas, Haec gliscit arcanis simul In pectus et mentem viis.

Stupente turba gentium, Linguis loquuntur omnibus, Vatum crepant oracula; Quidquid profantur, ignis est.

Inter profandum, Spiritus In audientes irruit, Instincta quo passim nova Surgit Prophetarum seges.

Sit laus Patri; laus Filio: Par sit tibi laus, Spiritus, Afflante quo mentes sacris Lucent et ardent ignibus.

AD TERTIAM.

Veni, Creator Spiritus, Mentes tuorum visita, Imple superna gratia Quae tu creasti pectora.

Qui Paracletus diceris, Donum Dei altissimi, Fons vivus, ignis, caritas, Et spiritalis unctio;

Tu septiformis munere, Dextrae Dei tu digitus, Tu rite promissum Patris, Sermone ditans guttura:

Accende lumen sensibus, Infunde amorem cordibus, Infirma nostri corporis Virtute firmans perpeti.

Hostem repellas longius, Pacemque dones protinus; Ductore sic te praevio, Vitemus omne noxium.

Per te sciamus da Patrem, Noscamus atque Filium, Te utriusque Spiritum Credamus omni tempore.

Sit laus Patri; laus Filio; Par sit tibi laus, Spiritus, Afflante quo mentes sacris Lucent et ardent ignibus.

AD SECUNDAS VESPERAS.

Quo vos Magistri gloria, quo salus Invitat orbis, sancta cohors, Dei Portate verbum: vos reposcit Prima seges, pia cura fratrum.

Proh! quanta messis protinus extitit! Ter mille verbum concipiunt viri: Deoque maturante, reddunt Multiplicem, bona terra, fructum.

Compuncta passim pectora fletibus Moerent amaris, atque piaculo Ardent salutaris lavacri Praeteritas abolere labes.

At non Hebraeis limitibus sacer Haerebit ardor. Sol habitabiles Qua lustrat oras, hac triumphis Materies patet ampla vestris.

Jam mille divum templa solo ruunt: Cedit superbae vis sapientiae, Cedunt tyranni, victa cedit Carnificum rabies furentum.

Novum potentis gratia Spiritus Creavit orbem: nos quoque, nos tuae Succendat ardor caritatis, Alme Deus, renovetque totos.

Laus summa Patri, summaque Filio; Sit, sancte, compar laus tibi, Spiritus, Quo dua mitescunt, novasque Concipiunt pin corda flammas.

AD COMPLETORIUM.

Adsis superne Spiritus, Pater benigne pauperum: Sinuque fundas uberi Promissa terris munera.

Dum nox creati luminis Jubar tenebris obruit, Splendere tu non desinas, Lux increata mentium.

Tu cordis hospes intimus. Dulcis laborum tu quies; Tu fletibus quos elicis Divina misces gaudia.

Totius o fons gratiae, Certare da nos fortiter: Certantibus da vincere, Vincentibus da praemium.

Sit laus Patri, laus Filio: Par sit tibi laus, Spiritus, Afflante quo mentes sacris Lucent et ardent ignibus.

IN FESTO TRINITATIS.

AD PRIMAS VESPERAS.

Ter sancte, ter potens Deus, Incomprehensa Trinitas: O lux perennis! propriis O ter beata gaudiis!

O vera semper Unitas! O una semper Veritas! O sancta semper, quae bonum Diffundis omne, Caritas!

Te densa circum nubila, Te circum inaccessum jubar, Quod intus ardent Angeli Circum trementes cernere.

Te confitetur in tuo Et plebs renata nomine; Firmaque praelibat fide Amor quod ambit praemium.

Da posse quod jubes, Pater: Da scire, Fili, quod doces: Fac corde toto, Spiritus, Nos velle quod probas bonum.

Praesta, Pater piissime, Patrique compar Unice, Sancto simul cum Spiritu, Regnans per omne seculum.

AD OFFICIUM NOCT.

Sublime Numen, ter potens, ter maximum, Incomprehensum lucis immensae jubar, Simplex et unus, et tribus constans Deus, Te res creatae laude jugi concinant.

Tu Trinitatis fons inexhaustus, Pater, Filique nascens Patris aeterno sinu, Ac sancte manans e duobus Spiritus, Nil vos in una dividit substantia.

Persona triplex: una jungit Unitas, In Patre semper Natus; in Nato Pater; Uterque sacro semper est in Spiritu; In Patre semper, inque Nato Spiritus.

Sed nullus horum quemlibet vincit, gradu Vel major extat, vel prior potentia: Aequale regnum, parque majestas trium, Origo nulli dignius confert bonum.

Rerum creator, laus tibi, vivens Pater: Laus aequa, mundum qui redemit, Filio: Quo nos supernis ignibus succendimur, Compar in aevum Flamini sit gloria.

AD LAUDES.

O luce quae tua lates, Beata semper Trinitas, Te confitemur, credimus, Pioque corde quaerimus.

O sancte sanctorum Pater! O Nate de Deo Deus! O caritatis vinculum, Jungens utrumque, Spiritus!

Ut se videt totum Pater, Coaeva Proles nascitur; Amorque quo se diligunt, Et ipse procedit Deus.

Est totus in Nato Pater, In Patre totus Filius; Natoque plenus ac Patre Inest utrique Spiritus.

Quod Natus est, hoc Spiritus; Hoc est uterque quod Pater: Tres una summa Veritas: Tres una summa Caritas.

Aeterna Patri gloria, Natoque sit cum Spiritu, Qui vivit et regnat Deus In seculorum secula.

IN FESTO CORPORIS CHRISTI.

AD OFFICIUM NOCT.

Sacris solemniis juncta sint gaudia, Et ex praecordiis sonent praeconia: Recedant vetera, nova sint omnia, Corda, voces, et opera.

Noctis recolitur coena novissima, Qua Christus creditur agnum et azyma Dedisse fratribus, juxta legitima Priscis indulta patribus.

Post agnum typicum, expletis epulis, Corpus Dominicum datum discipulis, Sic totum omnibus, quod totum singulis, Ejus fatemur manibus.

Dedit fragilibus corporis ferculum; Dedit et tristibus sanguinis poculum, Dicens: Accipite quod trado vasculum; Omnes ex eo bibite.

Sic sacrificium istud instituit, Cujus officium committi voluit Solis Presbyteris, quibus sic congruit Ut sumant, et dent ceteris.

Panis angelicus fit panis hominum: Dat panis coelicus figuris terminum: O res mirabilis! manducat Dominum, Pauper, servus, et humilis.

Te, trina Deitas, unaque, poscimus; Sic nos tu visita sicut te colimus: Per tuas semitas duc nos quo tendimus, Ad lucem quam inhabitas.

AD LAUDES.

Verbum supernum prodiens, Nec Patris linquens dexteram, Ad opus suum exiens, Venit ad vitae vesperam.

In mortem a discipulo Suis tradendus aemulis, Prius in vitae ferculo Se tradidit discipulis.

Quibus sub bina specie Carnem dedit et sanguinem; Ut duplicis substantiae Totum cibaret hominem.

Se nascens dedit socium, Convescens in edulium: Se moriens in pretium, Se regnans dat in praemium.

O salutaris Hostia, Quae coeli pandis ostium: Bella premunt hostilia; Da robur, fer auxilium.

Qui carne nos pascis tua, Sit laus tibi, Pastor bone, Cum Patre cumque Spiritu, In sempiterna secula.

AD SECUNDAS VESPERAS.

Pange, lingua, gloriosi Corporis mysterium, Sanguinisque pretiosi Quem in mundi pretium, Fructus ventris generosi, Rex effudit gentium.

Nobis datus, nobis natus Ex intacta Virgine, Et in mundo conversatus, Sparso verbi semine, Sui moras incolatus Miro clausit ordine.

In supremae nocte coenae Recumbens cum fratribus. Observata lege plene, Cibis in legalibus, Cibum turbae duodenae Se dat suis manibus.

Verbum caro panem verum Verbo carnem efficit: Fitque sanguis Christi merum; Et si sensus deficit, Ad firmandum cor sincerum Sola fides sufficit.

Tantum ergo Sacramentum Veneremur cernui; Et antiquum documentum Novo cedat ritui: Praestet fides supplementum Sensuum defectui.

Genitori, genitoque Laus et jubilatio, Salus, honor, virtus quoque Sit et benedictio: Procedenti ab utroque Compar sit laudatio.

AD PRECES SEROTINAS.

(_Per Octavam._)

Adoro te devote, latens Deitas Quae sub his figuris vere latitas: Tibi se cor meum totum subjicit, Quia te contemplans totum deficit.

Visus, tactus, gustus in te fallitur, Sed auditu solo tuto creditur: Credo quidquid dixit Dei Filius; Nil hoc Veritatis verbo verius.

In cruce latebat sola Deitas, At hic latet simul et humanitas: Ambo tamen credens atque confitens, Peto quod petivit Latro poenitens.

Plagas, sicut Thomas, non intueor; Deum tamen meum te confiteor: Fac me tibi semper magis credere, In te spem habere, te diligere.

O memoriale mortis Domini, Panis vivus, vitam praestans homini, Praesta meae menti de te vivere, Et te illi semper dulce sapere.

O fons puritatis, Jesu Domine, Me immundum munda tuo sanguine, Cujus una stilla salvum facere Totum quit ab omni mundum scelere.

Jesu, quem velatum nunc aspicio, Oro, fiat illud quod tam sitio: Ut, te revelata cernens facie, Visu sim beatus tuae gloriae.

COMMUNE ET PROPRIUM DE FESTIS.

Dec. 8. IN CONCEPTIONE BEATAE MARIAE VIRGINIS.

AD SECUNDAS VESPERAS.

Ut sol decoro sidere Splendescit, umbrae nescius; Sic, Virgo, nullam pectore Admittis umbram criminis.

Ut luna, coelos recreans, Vincit tenebras lumine; Sic tota fulges, et tuum Sic nulla nox laedit decus.

Ut floret, horti gloria, Candore puro, lilium; Color tibi, flos Virginum, Sic purus aeternum manet.

Ut unda, vitro purior, Vultum fidelis exhibet; Sic mente sinceram Dei, Virgo, refers imaginem.

Sit laus Patri, laus Filio, Sit par tibi laus, Spiritus, Dignam Deo qui Virginem Formans ab ortu praeparas.

Jan. 25. IN CONVERSIONE S. PAULI.

AD PRIMAS VESPERAS.

Pastore percusso, minas Spirabat et caedes lupus; Sparsumque vastabat gregem, Te, Christe, Saulus nesciens.

Et jam catenas stringere, Ferox parabat, jam cruces; Sed o! repente sternitur, Verboque perculsus ruit.

Quid, Saule, Saule, quid struis? Agnosce victricem manum: Coelo reluctari nefas; Absiste Jesum persequi.

Jam tendit imbelles manus; Jam colla submittit jugo: Stupens jacet, clamat tremens: Quid, Christe, quid victor jubes?

Ex hoste miles, ex lupo Agnus, gregi se devovet; Et raptor ipse nobili Raptus triumpho ducitur.

O celsa cedrorum, Deus, Qui voce vertis culmina! O qui potenti subjicis Mentes superbas gratiae!

Tu, Pastor, infensas tuo Vires ovili contere; Et nostra, si quid devium, Ad te reflecte pectora.

Uni sit et trino Deo Suprema laus, summum decus, De nocte qui nos ad suae Lumen vocavit gloriae.

AD OFFICIUM NOCT.

Quos in hostes, Saule, tendis? Quo furore percitus? Immolare quid tot ardes Innocentes victimas? Insequendo quem lacessis, Senties mox vindicem.

Christus instat; impotentem Caecat, urget, dejicit: Ille cedit imperanti, Seque totum subjicit: Insecutor ante Christi, Praeco Christum personat.

Ante plenus qui minarum Praeparabat vincula, Nunc tremens, nec jam rebellis, Per manus deducitur: Qui lupus rapax furebat, Nunc in agnum vertitur.

Dura, Christe, quam potenti Corda versas dextera! Qui tuum delere nomen Vult tuorum sanguine, Universum mox per orbem Ipse clarabit suo.

Sit suprema laus Parenti, Qui creavit omnia: Filioque qui redemit Morte nos volens sua: Par et illi, cujus almo Confovemur halitu.

AD LAUDES.

Quae gloriosum tanta coelis evocat Te, Christe, causa? tune rursum visere Mundum redemptor? tune Judex seculi? Novumne prodis ultor hostem perdere?

Heu quam cruentus persecutor! quam ferox Insurgit! horret, ac fugit grex qua premit; Humana tanto nulla par hosti manus: Te, Christe, sparsae vindicem poscunt oves.

Hunc ergo voce victor una subjicis; Totum sed uno subdis in Saulo tibi, Vincisque mundum; sternis ut mox erigas, Agnisque praedam dividat lupus tuis.

Sit Trinitati sempiterna gloria, Honor, potestas, atque jubilatio, In unitate, quae gubernans omnia, Per cuncta regnat seculorum secula.

Feb. 2. IN PRAESENTATIONE DOMINI.

AD PRIMAS VESPERAS.

Templi sacratas pande, Sion, fores; Christus sacerdos intrat et hostia: Cedant inanes veritati, Quae se animis aperit, figurae.

Non immolandi jam pecudum greges, Fumabit ater non cruor amplius; En ipse placando Parenti Ipse suis Deus adstat aris.

Virgo latentis conscia Numinis, Demissa vultus, quem peperit Deum, Hunc gestat ulnis; pauperumque Munera fert teneras volucres.

Hic omnis aetas, omnis et adstitit Sexus, propinquo Numine plenior; Omnes anhelantis tot annos Nunc fidei pretium reportant.

Testes tot inter, magnanimo, Deus, Tibi litabat firma silentio Verbi silentis muta mater: Cuncta animo penitus premebat.

Sit summa Patri, summaque Filio, Sanctoque compar gloria Flamini. Sanctae litemus Trinitati Perpetuo pia corda cultu.

AD OFFICIUM NOCT.

Fumant Sabaeis templa vaporibus; Nos sacra poscunt: jam praeit hostia; Sequamur omnes, et vicissim Puro animo memores litemus.

Lumen ministret splendidior fides: Ministret ignes flammea caritas; Fundatque divinos honores Innocuae bona fama vitae.

Vitae nocentis quid trahimus moras? Sit fas beato cum sene commori; Ut quem sub aris immolatum Vidimus, hoc etiam fruamur.

Sit summa Patri, summaque Filio, Sanctoque compar gloria Flamini; Sanctae litemus Trinitati Perpetuo pia corda cultu.

AD LAUDES.

Qui sacris hodie sistitur aris, Stat signum populis omnibus infans: Idem Judaicae gloria gentis, Et toti nova lux addita mundo.

Plausus insolitos audit uterque Miraturque parens: vota faventum Votis excipiunt, et sua laetis Gratantum ominibus gaudia miscent.

Afflatae subito Numine mentes Vix sese capiunt: spesque salutis Hac inclusa tenus corde sub imo, Ipsis jam manibus prensa tenetur.

Quem videre procul mente Prophetae, Nunc te das oculis, Christe, fruendum; Mox idem feries, ora resolvens, Dictis attonitas grandibus aures.

Si nostris modo te sensibus aufers, Horum firma fides suppleat usum; Hac te, Christe, manu tangere fas est: In templis resides nunc quoque nostris.

Aeterno sit honor lausque Parenti: Qui placare paras victima Patrem, Aequalis tibi sit gloria, Nate: Amborum similis laus sit amori.

AD SECUNDAS VESPERAS.

Stupete, gentes; fit Deus hostia: Se sponte legi Legifer obligat: Orbis Redemptor nunc redemptus: Seque piat sine labe mater.

De more matrum, Virgo puerpera Templo statutos abstinuit dies. Intrare sanctum quid pavebas, Facta Dei prius ipsa templum?

Ara sub una se vovet hostia Triplex: honorem virgineum immolat Virgo sacerdos, parva mollis Membra puer, seniorque vitam.

Eheu! quot enses transadigent tuum Pectus! quot altis nata doloribus, O Virgo! Quem gestas, cruentam Imbuet his sacer Agnus aram.

Christus futuro, corpus adhuc tener, Praeludit insons victima funeri: Crescet; profuso vir cruore, Omne scelus moriens piabit.

Sit summa Patri, summaque Filio, Sanctoque compar gloria Flamini; Sanctae litemus Trinitati Perpetuo pia corda cultu.

Mar. 25. IN ANNUNCIATIONE ET INCARNATIONE DOMINI.

AD PRIMAS VESPERAS.

Haec illa solemnis dies, Dies salutis nuntia, Qua missa coelo tristibus Venere terris gaudia.

Unius omnes crimine Casu gravi lapsi sumus: Ut ipse lapsos erigat, Descendit in terras Deus.

Qui Patris aeterno sinu Aeterna Proles nascitur, Obnoxius fit tempori, Sinum nec horret Virginis.

Mortale corpus induit, Orbi piando victimam; Ut innocenti sanguine Scelus nocentum diluat.

Qui cuncta complet numine, Nostros se in artus colligit: Ut nos reducat ad Deum, Et ipse nobiscum Deus.

Mundo redemptor qui venis, Fili, tibi laus maxima Cum Patre: nec tibi minor Laus, utriusque Spiritus.

AD OFFICIUM NOCT.

Coelestis Ales nuntiat Implenda mox mysteria: Virtute foecunda Deus Illapsus implet Virginem.

Qualis stupendo gloria Te, Virgo, de partu manet! Conceptus in tuo sinu, Natus Deo, nunc est tuus.

De virginali sanguine, Quem nulla labes inficit, Fingente sancto Spiritu, Christi caro compingitur.

Nobis per hanc mortalibus Lactescit esca Coelitum: Nos pascit infantes homo, Qui pascit angelos Deus,

Mundo redemptor qui venis, Fili, tibi laus maxima Cum Patre: nec tibi minor Laus, utriusque Spiritus.

AD LAUDES.

Pulsum supernis sedibus, Umbris tot annos obsitum, Coelestis ignarum viae, Errabat humanum genus.

Coelestis en Rex curiae, Ut monstret ad coelum viam Secumque ducat exules, Se sponte fecit exulem.

Se deviis praebet ducem, Vires dat ambulantibus; Est ipse qua ducit via; Quo ducit, ipse terminus.

Deus, suprema Veritas, Umbrata velo corporis, Puris videnda mentibus, Lustra tuo nos lumine.

Et tu, tuorum sis memor, Quae, dum modesto pectore Te dicis ancillam Dei, Regina mundi diceris.

Mundo redemptor qui venis, Fili, tibi laus maxima Cum Patre: nec tibi minor Laus, utriusque Spiritus.

Maii 1. SS. PHILIPPI ET JACOBI APOSTOLORUM.

AD PRIMAS VESPERAS.

Dum morte victor obruta Ab inferis Christus redit, Vos pangimus, dirae necis Vitaeque testes redditae.

Vobis datum prae ceteris Latus Magistri cingere: Vobis futurae sedulus Arcana credit gloriae.

At, ille privatim suae Dum nuntiat crucis probrum, Cur horret humanus nimis, Qui decipit sensus, amor?

Opportuit Christum pati, Qui postea resurgeret: Illinc homo verus patet; Hinc se probat vere Deum.

Illos magister qui doces, Tu Christe, tu nos erudi: Si quid latet, tu detege; Amare da quod jam patet.

Da, Christe, nos tecum mori; Tecum simul da surgere: Terrena da contemnere; Amare da coelestia.

Sit laus Patri; laus Filio; Qui nos, triumphata nece, Ad astra secum dux vocat: Compar tibi laus, Spiritus.

AD OFFICIUM NOCT.

Praedicta Christi mors adest; At vos timori parcite: Nil inde, nil caros pius Remittet in fratres amor,

Durate fortes; irritos Mundi tumultus spernite: Deo volente, turbini Serena succedet dies.

Coeli perenne gaudium Solabitur luctus breves; Brevem triumphum seculi Aeternus obruet dolor.

Qui carne frater in suo Mortem peremit corpore, Divinitatis vos suae Dignabitur consortio.

Da, Christe, nos tecum mori; Tecum simul da surgere: Terrena da contemnere, Amare da coelestia.

Sit laus Patri; laus Filio, Qui nos, triumphata nece, Ad astra secum dux vocat: Compar tibi laus, Spiritus.

AD LAUDES.

Regnis paternis debitus Cruore quae pandit suo, Vos propter hospes exteras Adhuc colit terras Deus.

Ignota tardis mentibus Patere dat mysteria, Per mille praesagas sui Se detegens imagines.

En immolandus a Patre, Suum ferens lignum Puer: En Agnus ille, sanguine Qui tincta servat limina.

Amoris o quae pignora! Vobis oves credit suas: Ligare dat, dat solvere Quae solvit et ligat Deus.

Da, Christe, da tecum mori: Tecum simul da surgere: Terrena da contemnere; Amare da coelestia.

Sit laus Patri; laus Filio, Qui nos, triumphata nece, Ad astra secum dux vocat: Compar tibi laus, Spiritus.

Maii 6. S. JOANNIS APOSTOLI ANTE PORTAM LATINAM.

AD PRIMAS ET SECUNDAS VESPERAS.

Urbem Romuleam quis furor incitat? Christi discipulus Caesare judice Damnatus rapitur: nil venerabilis Frontis canities movet.

In fervens olei conjicitur mare: Nil aestus nocuit, flamma sed hospiti Parcit blanda suo; ceu pugil ungitur, Hinc et fortior exilit.

Edicto steriles pulsus in insulas Exul tunc socio perfruitur Deo: Hic ventura videt, quae calamo notans Sublustri nebula tegit.

Sic nos Christus amet, sic doceat pati; Discamusque mori, simus ut et necis Sacrae participes: non aliis patet Coelum conditionibus.

Patri maxima laus, maxima Filio, Amborumque sacro maxima Flamini: Haec est certa fides, fontibus e tuis Quam divinitus hausimus.

AD LAUDES.

Jussu tyranni pro fide Pulsus, Joannes, exulas: Fertur volatu libero Mens celsa supra sidera.

Illic revelat se tibi Qui mortuus vivit Deus, Agnus salutis hostia, Et morte devicta leo.

Arcana te vatem docet Regni sui mysteria: Pandit cruore Martyrum Ubique spargendam fidem.

Da, Christe, nos tecum mori; Tecum simul da surgere; Terrena da contemnere; Amare da coelestia.

Sit laus Patri; laus Filio, Qui nos, triumphata nece, Ad astra secum dux vocat: Compar tibi laus, Spiritus.

Junii 11. S. BARNABAE APOSTOLI.

AD PRIMAS ET SECUNDAS VESPERAS.

Coelo datur quiescere, Terris relictis, Barnaba: Solemnis haec affert tuis Finem dies laboribus.

Quem propter, agro vendito, Opes caducas deseris, Magno rependens foenore En fundus ipse fit tuus.

Tu sacra per jejunia, Tu publicas inter preces, Jubente sancto Spiritu, Christi crearis nuntius.

Quas non adis mundi plagas, Pauli laborum particeps? Vos unus ambo spiritus, Vos una junxit caritas.

Quam vestra gens Christi fidem Luci rebellis reppulit, Nil haesitantes barbaris Portastis illam gentibus.

Fac, Christe, nostris se tuum Cum lumen offert mentibus, Amore ne noctis suae Coeleste donum respuant.

Da, Christe, nos tecum mori; Tecum simul da surgere: Terrena da contemnere; Amare da coelestia.

Qui Patris ad dextram sedes, Jesu, tibi sit gloria Cum Patre, cumque Spiritu, In sempiterna secula.

Junii 24. NATIVITATIS S. JOANNIS BAPTISTAE.

AD PRIMAS VESPERAS.

Christe, prolapsi reparator orbis, Ut tuum casto celebremus omnes Ore Baptistam, maculas profani Elue cordis.

Hunc paraturum Domino sequenti Semitam prisci cecinere vates: Vatibus cunctis fuit ipse major, Judice Christo.

Hic et inclusus genitricis alvo, Sentit exultans Dominum latentem; Jamque coelesti trepidat venire Obvius Agno.

Quid fide pendes dubia Sacerdos? Muta torpebit tibi vox: at infans Protinus nascens patriae resolvet Vincula linguae.

Quin repromissam, subitus Propheta, Cernis humano generi salutem; Nuntias pacem, reserasque fatis Grandibus ora.

Gaudet admirans populus stupetque: Quis puer, clamant, erit iste, cujus Se statim prodit manifesta tantis Gloria signis?

Laus sit aeternae sua Trinitati, Quae novam mundo paritura lucem, Praevium Soli voluit Joannem Surgere sidus.

AD OFFICIUM NOCT.

Exiit cunis pretiosus infans, Munus Excelsi: venit ut tenello Corpori robur, nova ditat intus Gratia mentem.

Jamque conventus fugiens profanos, Horridis blanda procul urbe lustris, Militem Christo parat, innocentes Saevus in artus.

Cinctus hirsuti spoliis cameli, Arido vitam tolerare victu Gaudet, insulsas medicans agresti Melle locustas.

Scilicet, sacra stimulante flamma, Perfidam natus renovare gentem, Ad patrum mentes revocabit olim Corda nepotum.