Part 2
AD LAUDES.
Ultricibus nos undique Dum saucias telis, Deus, Quis ferre, te praeter, queat Moerentibus solatium?
Mundus facessat: nil opis Favore praestat futili: Fallacibus quin asperat Alitque fomentis malum.
Flagella nos terrent tua; Non illa spem demunt tamen: Quae ferre nos jubes, Pater, Fiunt medela vulnerum.
At impetus libidinum Ferocientes comprime: Haec vera nos vexant mala, Sanare quae solus potes.
Quid ergo cessas? ingruunt Intus forisque praelia; Hosti-ne praeda mens erit Christi redempta sanguine?
Audis precantes: anxiae Spes blanda jam menti redit: O Christe, tetros mors tua Mortis pavores discutit.
Sit Trinitati gloria, Quae sic flagellis quos amat Exercet, ut clementiae Rursum recordetur suae.
AD VESPERAS.
Lugete, pacis Angeli: Mortalis en ultro Deus, Culpae gerens imaginem, Poenam nocentum sustinet.
Amoris O miraculum! O cordis humani stupor! Insons Deus neci datur; Pigebit et sontes pati!
Nos sempiternis crux tua, O Christe, flammis eruit: Hie ure vindex, his seca, Parcas in aeternum modo.
Caro reclamat; sed Patris Urget voluntas: nos tua Virtute da fortes sequi, Jesu, quod exemplo doces.
Livore sanatos tuo, Tuoque lotos sanguine, Peccando ne novam sinas Parare nos tibi crucem.
Qui Filium tradit, Patri, Natoque sit laus victimae: Par sit tibi laus, qui sacram Succendis aram, Spiritus.
SABBATO.
AD OFFICIUM NOCT.
Tandem peractis, O Deus, Sexto dierum limite, Ponis modum laboribus, Orbique plaudis condito.
At dum perenni septimam Lucem quieti consecras, En te reposcit denuo Alter creatorem labor.
Te cuncta nempe praedicant; Te terra, pontus, sidera Cantu celebrant aemulo; Peccator unus dissonat.
Tu pectus aufer saxeum; Tu carneum pectus crea: Et caritatis uberes Fructus canent hymnum tibi.
Haec te juvant praeconia, Si facta voci consonent: Sic efficaci flectitur Divina majestas prece.
Aeterna laus et gloria Uni sit et trino Deo, Qui cuncta nutu condidit, Nutuque servat condita.
AD LAUDES.
Rerum Creator omnium, Nostros labores adjuva; Ut casta Christi nomine Nos vita dignos arguat.
Tu nempe sanctus et potens, Placere das solus tibi: Tu legis auctor das sequi Quod lege praemonstras iter.
Cingunt iter pericula, Tu lubricos firma pedes; Et certiore fervidi Pergemus ad metam gradu.
O meta felix, pax ubi Et vera nos manet quies; Ubi voluptatis sacro Torrente potabis tuos!
Te mens, O alma Trinitas, Anhelat ardens, te sitit: Tua redemptis gratia Aeterna redde praemia.
AD VESPERAS.
Supreme motor cordium, Tu sanctitatis frugibus Justos ab orbe condito Tenore ditas perpeti.
Hic spes, fides et caritas Dulci cohaerent vinculo: Praesentis aevi post diem Manebit una caritas.
O caritas! O Veritas! O lux perennis! en erit, Post tot labores, ut tuo Tandem fruamur Sabbato.
Hic mille per discrimina Semen gementes spargimus: Illic ovante splendidam Gestabimus messem manu.
Tu trine, tu potens Deus, Fructus adauge quos petis: Mox dona, justus arbiter, Coelo coronabis tua.
HYMNI DE TEMPORE.
IN ADVENTU.
AD OFFICIUM NOCT.
Instantis adventum Dei Poscamus ardenti prece: Festisque munus inclytum Praeoccupemus canticis.
Aeterna Proles feminae Non horret includi sinu; Fit ipse servus, ut jugo Nos servitutis eximat
Mansuetus et clemens venit; Occurre, festina, Sion: Ultro tibi quam porrigit, Ne dura pacem respuas.
Mox nube clara fulgurans Mundi redibit arbiter, Suique membra corporis Coelo triumphator vehet.
Foetus tenebrarum, die Cedant propinquo crimina: Adam reformetur vetus, Imago succedat novi.
Qui liberator advenis, Fili, tibi laus maxima Cum Patre, cumque Spiritu, In sempiterna secula.
AD LAUDES.
Jordanis oras praevia Vox ecce Baptistae quatit: Praeconis ad grandes sonos Ignavus abscedat sopor.
Auctoris adventum sui Tellus, et aether, et mare Praegestiente sentiunt Et jam salutant gaudio.
Mundemus et nos pectora: Deo propinquanti viam Sternamus; et dignam domum Tanto paremus hospiti.
Tu nostra, tu, Jesu, salus; Tu robur et solatium: Arens ut herba, te sine Mortale tabescit genus.
Aegris salutarem manum Extende: prostratos leva: Ostende vultum, jam suus Mundo reflorescet decor.
Qui liberator advenis, Fili, tibi laus maxima Cum Patre, et almo Spiritu, In sempiterna secula.
AD VESPERAS.
Statuta decreto Dei Tandem propinquant tempora: Emptus tot annorum mora Affulget e coelo dies.
Patris nefando crimine Proles jacebat saucia: In mortis umbra conditum Sedebat humanum genus.
Morti secundae debitos Et sempiternis ignibus Horrenda justi Judicis Manebat expectatio.
Heu! quis ruinae tam gravis Sarcire damna; quae manus Afferre tam grandi queat Parem medelam vulneri?
Tu, Christe, tu solus tuo Delapsus e throno Deus, Imagini potes tuae Formam decusque reddere.
Rorate, coeli desuper; Justumque foecundo sinu Complexa tellus, perdito Orbi salutem germinet.
Sit sempiterna laus tibi, Verbum Patris factum caro, Cum Patre, cumque Spiritu, Nunc, et per omne seculum.
AD COMPLETORIUM.
In noctis umbra desides Dum somnus artus occupat, Ad te, Deus, fidelibus Mens excubat suspiriis.
Desiderate gentibus, Verbum Patris, mundi salus, Audi preces gementium, Tandemque lapsos excita.
Adsis, Redemptor, et tuae Plebis relaxans crimina, Adae scelus quas clauserat Reclude coelestes domos.
Qui liberator advenis, Fili, tibi laus maxima Cum Patre, cumque Spiritu, In sempiterna secula.
IN VIGILIA NATALIS DOMINI.
AD COMPLETORIUM.
Mundi salus qui nasceris, Jesu puer; nos respice; Da moribus castis tuam Referre nos infantiam.
Fessos diurno dum levat Labore nocturnus sopor, Defende, Pastor, bestiis Tuas ab infestis oves.
Qui natus es de Virgine, Jesu, tibi sit gloria Cum Patre, cumque Spiritu, In sempiterna secula.
IN NATIVITATE DOMINI.
AD PRIMAS VESPERAS ET LAUDES.
Missum Redemptorem polo Novumque totus, qua patet, Adoret orbis Principem Natum Maria virgine.
Rerum creator omnium Servile corpus induit; Ut carne carnem liberans, Ne perderet quos condidit.
Quod ante mundi tempora Verbum Patris prodit sinu, Obnoxius nunc tempori Mortalis infans nascitur.
Foeno cubare sustinet, Praesepe non horret Deus, Et indiget lactis cibo Cibus perennis coelitum.
Quae cardines mundi rotant Manus ligantur fasciis: Imbellis et plorans jacet, Ut nos jacentes erigat.
Judex futurus seculi Nunc blandus ad cunas vocat: Amore tanto, mutui Amoris exposcit vices.
Qui natus es de Virgine, Jesu, tibi sit gloria Cum Patre, cumque Spiritu In sempiterna secula.
AD OFFICIUM NOCT.
Jam desinant suspiria; Audivit ex alto Deus: Coeli patescunt; en adest Promissa pax mortalibus.
Profunda noctis otia Coelestis abrumpit chorus; Natumque festo carmine, Annuntiat terris Deum.
Specum sacratam pervigil Dum turba pastorum subit, Eamus, et castis pia Cunis feramus oscula.
At quale nobis panditur Intrantibus spectaculum! Praesepe, foenum, fasciae, Parens inops, infans puer.
Tu-ne ille, Christe, Filius Et splendor aeterni Patris? Illum-ne cerno qui levi Orbem pugillo sustinet?
Sic est: verenda queis lates, Fides penetrat nubila: Agnosco quem proni vident, Tremunt, adorant Angeli.
Agis magistrum vel tacens: Ex hac cathedra nos doces Vitare quod carni placet, Caro quod horret perpeti.
Castos amores nutriens, Sanans tumentes spiritus, Divine, nostris, o Puer, Praecordiis innascere.
AD VESPERAS.
Jesu, Redemptor omnium, Summi Parentis unice, Qui solus ante secula Patri Deo par nasceris.
Tu nostra pax et gloria, Spes una tu mortalium, Intende quas tibi preces De cordis ara fundimus.
Qui corporis nostri volens Nascendo formam suscipis, Divinitatis nos simul Das esse consortes tuae.
Ad illud evectos decus Tuere fratres; degener Ne vita sontes pristinam In vilitatem deprimat.
Hoc sancta te poscit dies, Ortus dies tui memor, Qua lucido surgens thoro Sol verus orbem visitas.
Nunc ergo terra, nunc polus, Vastique tractus aequoris, Qui te dedit, festis Patrem Laudare certent canticis.
Et nos, perennis o quibus Salutis auctor nasceris, Faustum triumphali juvat Ornare concentu diem.
Qui natus es de Virgine, Jesu, tibi sit gloria Cum Patre, cumque Spiritu, In sempiterna secula.
IN FESTO S. STEPHANI PROTO-MARTYRIS.
AD OFFICIUM NOCT.
O qui tuo, dux Martyrum, Praefers coronam nomine, Non de caducis floribus Tibi coronam nectimus.
Tuo cruenta sanguine, Quam saxa fulgent pulchrius? Aptata sacro vertici Non sic micarent sidera.
Quot facta fronti vulnera, Tot tela lucis emicant; Et Angelo monstrat parem, Quod prodit e vultu, jubar.
Tu prima Christo victimae Vitam rependis victima, Primusque testis aemulo Deum fateris funere.
Tu primus ostensam tibi Maris rubri sulcas viam: Quot te sequentur Martyrum Quibus praeis, exercitus!
Qui natus es de Virgine, Jesu, tibi sit gloria Cum Patre, cumque Spiritu, In sempiterna secula.
AD LAUDES.
Quid, obstinata pectora, Verbo Dei resistitis? Qui vos Deo plenus docet, Hunc destinatis funeri.
Omnes in unum saeviunt, Saxis gravant truces manus: Hunc particeps Saulus necis Per omnium dextras petit.
Quid hoc? repente panditur Stellata coeli regia: Ad dexteram Patris videt Sublime stantem Filium.
Non deseris, dux, militem Quem, Christe, spectans roboras; Stas arbiter certaminis, Futurus ipse praemium.
Deo mori sub judice Pugnantis est victoria: Dum grando saxorum pluit, Nil sentit affixus polo.
Mens nempe largo vividae Torrente lucis ebria, Nil corporis memor sui, Jam se beatis inserit.
Qui natus es de Virgine, Jesu, tibi sit gloria Cum Patre, cumque Spiritu, In sempiterna secula.
AD VESPERAS.
Miris probat sese modis Suos in hostes caritas; Et blandiens et increpans Amica semper caritas.
Qui stans perorabat sibi, Cadens et expirans humi, Lingua diserti sanguinis, Suis perorat hostibus.
Audivit e coelo Deus Suprema verba Martyris; Dux Saulus, et testis necis Necis fit ipse praemium.
Fractis jacens cervicibus, Et sic perire laetior, O Christe, dixit, suscipe Quem pono pro te spiritum.
Tum blanda mors amabili Sopore clausit lumina; Ad lucis aeternae jubar, Exutus artus, evolat.
Servire mensis pauperum Id muneris quondam tui; Conviva nunc dignus Deo, Mensis supernis assides.
Tu nuptiali splendidus Tui cruoris purpura, Ad immolati transvolas Admissus Agni nuptias.
Quid non, Deus, si respicis, Humana possunt pectora? Cujus triumphum pangimus, Fac nos et exemplum sequi.
Qui natus es de Virgine, Jesu, tibi sit gloria Cum Patre, cumque Spiritu, In sempiterna secula.
IN FESTO S. JOANNIS APOSTOLI.
AD OFFICIUM NOCT.
Tu, quem prae reliquis Christus amaverat, O dulces hominis deliciae Dei, Curarum socius, funeris et comes, Et testis quoque gloriae.
Fortunate nimis, cui licitum fuit Attrectare manu Verbum hominem Deum, Hunc audire, oculis cernere, mutuo Quin et colloquio frui!
Haec dos quanta fuit, cum tibi credidit Sensus Christus amans pectoris intimos, Quando monte super totus homo Deus Sese numine vestiit?
Jesu tu placido dum recubas sinu, Potas plena Deo vivida flumina; Illapsu tacito se propius tuis Numen sensibus inserit.
Ex hoc fonte Deum plenius hauseras; Corpus destituit mens velut ebria; Dic, cum blanda quies lumina clauserit, Quae coelestia videris.
O sacros aditus! O bene mutui Hac ignota tenus gaudia pectoris! Quae non tela jacit divus amor sacris His fornacibus incubans!
Hinc tu semper amans, semper amabilis: Hinc et frontis honos, virgineus pudor; Hinc coeleste jubar, quod superos decet, Toto vertice funditur.
Hinc creber repetis, creber idem sonas: Quidquid faris, amor, sic amor imperat: Vix sese capiens aestuat, et suis Pectus rumpitur ignibus.
Sit laus summa Patri, summaque Filio; Sit par, sancte, tibi gloria, Spiritus: Haec est certa fides, fontibus e tuis Quam divinitus hausimus.
AD LAUDES.
Quem nox, quem tenebrae, densaque nubila, Circumfusa tegunt lumine splendidum, Imbelles oculos terrificis Deus Ne fulgoribus obruat.
O dilecte Deo, quam tibi clarius, Dum tu vivis adhuc, se dedit aspici! Tu secreta Dei, mentis et intimae Rimaris penetralia.
Ceu pennis aquilae, raptus in aethera Coelum mente petis, sidera transvolas; Nil obstant rutili fulgura luminis, Nudo Numine pasceris.
Aeterno genitum de Patre Filium, Dempta nube, vides, eque Deo Deum Descendisse sacros de patrio sinu Castae Virginis in sinus.
In nos hoc potuit tantus amor Dei! Terris ipse sui numinis immemor, Nobis factus homo, se facit exulem, Ut coelo trahat exules.
Per te sacra patent abdita vatibus: Quae lux in tenebris fulgeat, indicas: A quo vita fluit, principium petis, Et primordia luminis.
Patri maxima laus, maxima Filio, Amborumque sacro maxima Flamini: Haec est certa fides, fontibus e tuis Quam divinitus hausimus.
AD VESPERAS.
Sit qui rite canat te modo virginem, Te scriptis celebrem dicat Apostolum, Jungat veridicis te quoque Vatibus, Christi te cano Martyrem.
Diri testis eras funeris, et comes, Votis cum Domino fixus eras cruci; Hoc tantum licuit tunc tibi mutuis Respondere doloribus.
Pendens funerea Christus ab arbore, Te matri miserae jam sine filio, Natum substituit. Credere Virginem Quam par est tibi virgini!
Tali deposito quid pretiosius? Mater vera Dei jam tua dicitur, Natus jure pari dicere; mortui Jacturam reparas Dei.
Christus vocis egens, te morientibus, Qua fas est, oculis discipulum docet, Ex illa cathedra quam cruor imbuit, Terris praedicat omnibus.
Christi fide comes, passibus aemulis, Quo te duxit amor, te liceat sequi: Ingens ille mihi sit favor, et pati Cum Christo, simul et mori.
Sit laus summa Patri, summaque Filio; Sit par, sancte, tibi gloria, Spiritus: Haec est certa fides, fontibus e tuis Quam divinitus hausimus.
IN FESTO SS. INNOCENTIUM.
AD OFFICIUM NOCT. ET SECUNDAS VESPERAS.
Salvete, flores Martyrum, In lucis ipso limine Quos saevus ensis messuit, Ceu turbo nascentes rosas.
Vos prima Christi victima, Grex immolatorum tener, Aram sub ipsam simplices Palma et coronis luditis.
Quid proficit tantum nefas? Quid crimen Herodem juvat? Unus tot inter funera Impune Christus tollitur.
Inter coaevi sanguinis Fluenta solus integer, Ferrum quod orbabat nurus Partus fefellit Virginis.
Sic dira regis impii Edicta quondam fugerat, Christi figuram praeferens, Moses receptor civium.
Qui natus es de Virgine, Jesu, tibi sit gloria Cum Patre, cumque Spiritu, In sempiterna secula.
AD LAUDES.
Molles in agnos ceu lupus, Amens tyrannus irruit, Et destinat promiscua In strage Christum perdere.
Cunae redundant sanguine; Sed in Deum frustra furit: Unum petit tot mortibus, Mortes tot unus effugit.
Matres, querelis parcite; Quid rapta fletis pignora? Agnum salutis obsidem Denso sequuntur agmine.
Qui natus es de Virgine, Jesu, tibi sit gloria Cum Patre, cumque Spiritu, In sempiterna secula.
IN FESTO CIRCUMCISIONIS DOMINI.
AD PRIMAS VESPERAS.
Debilis cessent elementa legis: Sat diu mentes timor occupavit: Foedus aeterni stabilire Jesus Coepit amoris.
Sole de vero radius, paterni Luminis purus sine nube splendor, Probra peccati puer ecce tinctus Sanguine praefert.
Stillat excisos pueri per artus Efficax noxas abolere sanguis: Obligat morti pretiosa totum Stilla cruorem.
Haec dies nomen tibi comparavit, O Puer, pronus quod adoret orbis; Et simul dici, simul ipse Jesus Incipis esse.
Summa laus Patri; simul aequa Nato, Qui suo mundum redimit cruore: Par sit amborum tibi laus per omne, Spiritus, aevum.
AD OFFICIUM NOCT.
Felix dies, quam proprio Jesus cruore consecrat! Felix dies, qua gestiit Opus salutis aggredi!
Vix natus, ecce lacteum Profundit Infans sanguinem: Libamen est hoc funeris, Amoris hoc praeludium.
Intrans in orbem, jam Patris Mandata promptus exsequi, Statum praeoccupat diem, Et qua potest fit victima.
Amore se facit reum, Poenasque solvit innocens; Sub lege factus legifer, A lege nos ut eximat.
Quo Christus ictu laeditur, Lex abrogata concidit; Et incipit lex sanctior, Mansura semper caritas.
Tu, Christe, quod non est tuum, Nostro recide pectore: Inscribe nomen, intimis Inscribe legem cordibus.
Qui natus es de Virgine, Jesu, tibi sit gloria Cum Patre, cumque Spiritu, In sempiterna secula.
AD LAUDES.
Noxium Christus simul introivit Innocens orbem; Pater, inquit, adsum: Vindices poscat (venio paratus) Ultio poenas.
Non placet fusus cruor hostiarum: Quod mihi aptasti, Pater, ecce corpus; Agnus implebo moriens figuras Verus inanes.
Dixit; et Patris veneratus iram, Sustinet vulnus silicis cruentae; Et jugum legis subit ipse, servis Ut juga demat.
Jam nihil carnem spoliare prodest; Sed malas cordis resecare fibras; Hoc opus; tali nova sanciuntur Foedera lege.
Summa laus Patri; simul aequa Nato, Qui suo mundum redimit cruore: Par sit amborum tibi laus per omne, Spiritus, aevum.
AD SECUNDAS VESPERAS.
Victis sibi cognomina Sumant tyranni gentibus: Tu, Christe, quanto dignius Ab his capis quos liberas!
Non alterum mortalibus Aegris quod invocent datum, Resurgerent quo mortui, Perenne per quod viverent.
Tanti quod illi constitit, Toto quod emptum sanguine, Nostro-ne rursum crimine Insana gens delebimus?
Sacro pati pro nomine, Summi sit instar muneris: Amara non mors amplius, Fit mors per hoc amabilis.
Tu qui vocari sustines, Jesu, salus mortalium, Audi vocantes nos, tuo Qui gloriamur nomine.
Qui natus es de Virgine, Jesu, tibi sit gloria Cum Patre, cumque Spiritu, In sempiterna secula.
IN EPIPHANIA DOMINI.
AD PRIMAS VESPERAS.
Quae stella sole pulchrior Coruscat? haec Regis novi Revelat ortus: haec Dei Praesignat ad cunas iter.
Stat vatibus priscis fides; En stella surgit ex Jacob; Arrectus ad spectaculum Eous orbis emicat.
Dum sidus admonet foris, Lux fulget intus clarior; Suadetque vi blanda magos Signi datorem quaerere.
Segnes amor nescit moras: Labor, pericla, nil movent: Domum, propinquos, patriam, Deo vocante, deserunt.
Micante dum nos allicis, O Christe, stella gratiae; Ne tarda coelesti sinas Obstare corda lumini.
Qui lumen est, sit laus Patri; Qui se revelat gentibus, Sit laus perennis Filio: Par sit tibi laus, Spiritus.
AD LAUDES.
Linquunt tecta Magi principis urbis, Et parvae cupidis moenia Bethleem Votis praecipiunt; jamque sub imo Spe subnixa fides corde triumphat.
O qui laetitiae sensus, ut illis Signans rursus iter stella refulsit: Incumbensque domo lampade prona, Infantem exhibuit matris in ulnis!
Non hic splendet ebur, non micat aurum; Non velat rutilans purpura corpus: Horrens his stabulum, regia; nudum Hic praesepe, thronus, purpura, panni.
Reges pompa alios dives adornet: Regnantem melius se probat ipse In vili palea, paupere cultu, Flectens imperio corda potenti.
Ad cunas humiles poplite curvo, Praesens in Puero Numen adorant: Et nos ad Puerum, digna propago Patrum, plena fide corda feramus.
Regi castus amor porrigat aurum; Castigata homini corpora myrrham; Instar thuris erunt vota precesque: Illo thure Deum rite fatemur.
Qui fons luminis est, gloria Patri: Qui miro recreas lumine gentes, Aequalis tibi sit gloria, Nate: Amborum similis laus sit Amori.
AD VESPERAS.
Huc vos, o miseri: surda relinquite Quae caeci colitis, mutaque numina: Se vobis aperit splendida civitas, Veri Numinis hospita.
En vestrae praeeunt primitiae Magi: Vatum dicta patent: exitialibus Errorum tenebris obsita gens diu, Miro lumine spargitur.
Ambo sic populi, dissociabilis Quos dudum paries separat, unicum In corpus coeunt. Hoc proprium modo Ambobus maneat decus!
O arcana Dei consilia! o tuo Deturbata gradu, primus amor Dei, Plebs Judaea! tuis gloria gentium Damnis, vitaque nascitur.
Jam nativa oleae brachia decidunt, Rami degeneres, germen adulterum, Miraturque novos semine non suo Arbor crescere surculos.
Nos radix oleae sustinet. Ah! cave, Qui stas, ne sterili deficias fide. Tu ramos veteres insere denuo: Tu serva, Deus, insitos.
Qui nos membra sacri corporis efficit, Sit laus summa Patri: laus quoque Filio, Cujus membra sumus: quo vigor influit Membris, laus tibi, Spiritus.
INTRA OCTAVAM EPIPHANIAE.
AD OFFICIUM NOCT.
Qua lapsu tacito stella loquacibus Scintillat radiis, huc oculis Magi, Huc desideriis, huc rapidis simul Certant tendere passibus.
Ut ventum Solymam, non sine numine Laetam stella facem, proh dolor! occulit; Incertosque viae, ceu medio vagam Cursu, destituit, ratem.
Illi, nil rabiem principis, invidas Nil artes veriti, (tanta animis fides!) Urbis per trepidae compita praedicant Regem quaerere se novum.
Nec vos irrita spes decipiet, Magi; Quo divina vocat pagina, tendite: Illic quem sua plebs respuit, exteris Regem nosse Deum datur.
Sit laus summa Patri, summaque Filio; Amborum sit idem Spiritui decus, Qui, dum stella pedes praevia dirigit, Dux mentem melior monet.
IN OCTAVA EPIPHANIAE.
AD PRIMAS VESPERAS.
Clamantis ecce vox sonans Deserta Judaeae quatit: Mox ad Joannem confluunt, Quos criminum moles gravat.
En ipse permistus reis Accedit Agnus innocens; Agnus suo qui sanguine Piabit orbis crimina.
Sub nube carnis at suum Lucerna Solem detegit; Lymphis nec audet tingere, A quo lavari debuit.
Parere sed fas est Deo, Vel quando sese deprimit: Hunc omne virtutum genus Implere nempe sic decet.
Agnosce, Praecursor, tibi Intus revelat quem Deus: Tu mergis undis corpora, Hic corda mundat Spiritu.
Mundi scelus qui diluis, Jesu, tibi sit gloria Cum Patre, cumque Spiritu, In sempiterna secula.
AD OFFICIUM NOCT.
Non abluunt lymphae Deum, Sed abluit lymphas Deus; Carnisque contactu sacrae Vim dat lavandi criminis.
Promissus ecce jam patet Fons abluendis cordibus. Res mira! tingitur caro, Mentisque labes tollitur.
His tincta nam canalibus Regis supremi purpura Tinctos cruentat, et nivis Instar dat esse candidos.
Foecunda sancto Spiritu Virgo Deum nobis parit: Foecunda sancto Spiritu, Nunc unda nos parit Deo.
Mundi scelus qui diluis, Jesu, tibi sit gloria Cum Patre, cumque Spiritu, In sempiterna secula.
AD LAUDES ET VESPERAS.
Emergit undis, et Deo Fundit preces homo Deus: Patet polorum regia, Adest repente Spiritus.
Instar columbae, vertici Illapsus insidet sacro; Summi Patris vox personat: Dilectus hic est Filius.
Christi dicata corpore Sic quem lavacra consecrant, Hic nascitur proles Dei; Coelum precanti panditur.
Castis fit, expers sordium, Columba simplex moribus: Divinus hunc intus regit, Agit, fovetque Spiritus.
O Christe, sacri gurgitis Quos abluisti fontibus, Tuo cruore candidos Fac nulla labes inquinet.
Mundi scelus qui diluis, Jesu, tibi sit gloria Cum Patre, cumque Spiritu, In sempiterna secula.
IN DOMINICIS AB OCTAVA EPIPHANIAE, _Ad Praesentationem Domini, nisi prius occurrat Septuagesima_.
AD PRIMAS VESPERAS.
Verbum quod ante secula Sinu paterno nasceris, Recens homo sub tempore E Virginis prodis sinu.
Fatale rumpis vinculum, Quo nos Adamus nexuit: Reddis quod ille perdidit: Spes illa tecum nascitur.
Jam dura discis perpeti Quae ferre par sontes fuit: Orbis saluti, fletibus Praeludis in cunis puer.