Chapter 2
Aliàs juxta Bathoniam equitans, ubi calida sunt balnea, quibus, ut dicitur, se refocillant et lavant se homines illius patriæ ex consuetudine, dum introspiceret rex balnea, vidit homines in eis quasi in toto nudos et vestibus plene exutos. Ad quod indignans rex citius abiit, nuditatem hujusmodi quasi grande facinus abhorrens, non immemor illius Francisci Petrarchæ assertionis: _Nuditas beluina in hominibus non placet: sed pudori amictûs honestate consulitur._ Præteria,[12] non tantum sibiipsi, sed et domesticis suis, de castimonia magnam [A IV _b_] cautionem adhibere solebat. Nam ante nuptias suas adoloscens[13] castitatis alumnus existens, curiose per secretas suæ cameræ fenestras aspicere solebat, ne feminarum introeuntium stulta debacharetur insolentia, in suorum saltem domesticorum ruinam. Eandem etiam cautionem adhibuerat idem rex duobus suis fratribus utriuis,[14] Dominis videlicet Jaspere[15] et Edmundo, dum pueri et juvenes erant: quibus pro tunc actissimam[16] & securissimam providebat custodiam, eos ponens sub tutela virtuosorum et honestissimorum sacerdotum, tum ad erudiendum, tum ad virtuose vivendum, et conversandum, ne scilicet indomitæ adolescentulationes succrescerent, si omnino suppressore carerent. Non minorem iterum diligentiam adhibere solebat rex iste, ut dicitur, circa alios sibi attinentes, ut vitia declinarent vel vitarent simul cum contione viciosorum vel dissolutorum, et virtutes apprehenderent, ammonens eos.
_Contra avaritiam._
_Liberalitas ejus._
Contra pestem avaritiæ, qua quamplurimi inficiuntur et languent, etiam terreni principes, Rex iste H. de quo loquimur, cautissimus, et erectissimus omnino fuerat. Quia nec donariis præfulgidis sibi donatis, nec excellentissimis divitiis, quas ipse possiderat[17] aliquotiens illicito amore captus fuerat. Sed ad pauperes omnino liberalis erat, eorum inopiam sublevando. Alios etiam quamplures largitate ditabat donorum, aut officiorum, vel saltem omnem ab eis egestatem amovebat. Nequaquam suos opprimebat subditos immoderatis exactionibus, ut ceteri agunt principes et magnates: sed tanquam pius pater inter filios conversatus, eos decentissime ex suis relevans, propriis contentus maluit [A V _a_] sic juste inter eos vivere quam ipsi deficerent egestate, sua suppressi crudelitate. Quod de suis contentus fuerat, alienarum rerum minime cupidus, patet variis exemplis verissimis. Unde quidam magnus dominus optulit eidem regi preciosum coopertorium, ad lectum suum cameralem, undique nobilibus aureis in magna multitudine stratum, cum talibus verbis dicens: _De talibus sit vobis cura._ Sed regis animus, coelestia et spiritualia magis inhians, hujusmodi terrena postponens, minime attendebat hujusmodi munera.
Aliàs venientibus ad eundem regem executoribus reverendissimi domini cardinalis et episcopi Winto[=n]. sui avunculi, cum prægrandi summa, duorum videlicet millium lib. auri eidem regi conferend'. ad suos usus, & ad necessaria regni pondera sublevanda, penitus respuit munus, nec quoquomodo habere voluit, dicens, _ipse fuerat pergratus mihi avunculus, & multum nobis beneficus, dum vixerat: Dominus retribuat ei. facite vos de bonis suis prout tenemini. nos nolumus ea recipere._ Ad quod dictum regium attoniti executores illi, supplicaverunt magestati regiæ, ut saltem reciperet donum illud de manibus eorum, ad dotationem duorum collegiorum suorum, quæ tunc quasi de novo fundasset, apud Cantabrigiam et Eton. Cui supplicationi et donationi libentissime favebat rex, mandans, ut, pro relevamine animæ præfati sui avunculi, conferrent donum prædictis collegiis. Qui concito gradu mandatum regium expleverunt.
Item in suæ liberalitatis ostentationem, qua cum aliis pollebat virtutibus rex iste, in confusionem avariciæ largissimus erat in donis, ut sui quondam testabantur. Donaverat enim uni de capellanis suis, dum audierat eum intentum ad sacerdotalia vestimenta resarcienda, plus quam decem mutatoria casularia de pannis suis sericis, ad missas in ecclesia, cui tunc præerat idem sacerdos, celebrandas. Aliàs audiens unum de famulis suis multis furtive expoliatum [A V _b_] bonis, misit ei idem rex, in recompensationem sui dampni, XX nobilia, cum hoc consulens, ut ammodo magis providus esset de custodia bonorum suorum, et nec quicquam juris ageret cum fure illo. Ecce quomodo misericordia & veritas obviaverunt sibi, justicia & pax osculatæ sunt in nostro terreno principe. O! rara[18] pietas & piissima charitas in homine inventa! Unde & idem princeps, tandem utroque privatus regno, Angliæ videlicet & Franciæ, quibus ante imperaverat, cum rebus & bonis suis, non fracto, sed æquo id tulit animo, omnia temporalia parvipendens, dummodo Christum lucraretur et æterna. Non tantum in temporalibus distribuendis largus, sed etiam in ecclesiasticis et spiritualibus benefitiis[19] conferendis, multum cautus et providus erat rex iste & discretus, ne indignis, vel quoad seipsum indigne, i. symoniace, talia conferret, prout res ostendit in personis ab eo promotis: immunis semper erat à symonia. Nam virtuti semper intendens, virtuosorum promotioni omnino vacabat, atque eos plurimum amabat. Accensæ vero charitatis perurgebatur affectu, quando successori celeberrimi cardinalis Winto[=n] dixerat præfatus rex H. magistro Wilelmo Waynflet: _Accipe Wintonicam intronizationem, ut sis illic, sicut solent prædecessores præsules esse. sis longævus super terram, et in virtutis via succrescens et proficiens._ Episcopos etiam Wurcestriæ et Cestriæ[20] simul, cum multis aliis, pari liberalitate promovit, ut res satis innotuit. Unde ad ampliandum domum Dei, et cultum divinum, duo præclara principatus sui tempore fundavit collegia prædicta, quæ amplissimis dotavit prædiis et redditibus, ad sustentationem pauperum scholarium non paucorum, in quibus non tam divina cotidie devotissime celebrantur officia, ad Dei omnipotentis laudem, quam scolastica dogmata cum ceteris actibus continue exercentur, ad scientiæ incrementum. Ad istorum vero duorum collegiorum [A VI _a_] iniciationem et fundamen, perquisivit ubique optimos lapides vivos, optime expeditos in virtute & scientia juvenculos, et sacerdotes qui ceteris præessent ut doctores & tutores. Unde quoad presbyteros habendos dixerat rex suo legato in hac causa, _Minorascere eos potius tolleramus in musicalibus, quam in scripturarum scientiis._ Et quo ad pueros vel juvenculos, ei adductos ad scholatizand'. voluit eos rex omnino educari et nutriri, tam in virtute, quam in scientiis. Unde cum aliquos eorum sibi obviam habuit aliquoties in castro de Wyndesoor, quo interdum irent, ad servos regis, eis notos, visitandos, comperto quod sui essent, admouit[21] eos de virtutis via prosequenda, dando cum verbis etiam pecunias ad alliciendum eos, dicens: _Sitis boni pueri, mites et docibiles, et servi Domini._ Et si aliquos eorum curiam suam visitare deprehenderit, aliquando cohibuit corripiendo eos, ne hoc amodo iterarent, ne agnelli sui perditos suorum curialium actus vel mores saperent: vel proprios bonos mores in parte vel in toto amitterent, more agnorum vel ovium, quæ inter vepres vel spinas pascentes, sua vellera dilaniant, et sæpius in toto amittunt.
_Humilitas regis._
Loquendo de magna regis istius humilitate, sciendum, quod multum clarus fuerat virtute illa humilitatis. Non enim erubuit rex iste piissimus sacerdoti, celebranti coram eo, diligens minister fieri, respondendo ad missam, _Amen._ _Sed libera nos_, et similia. Ita vero fecit etiam michi communiter indigno sacerdoti. In mensa etiam succinctam faciens refectionem, quasi religiosus cum concitata surrectione silentium servans stando Deo gratias totiens quotiens devotissime persolvit. Unde etiam, teste magistro doctore Tow[=n]. instituit idem rex, quod per elemosinarium suum quidam discus, V. Christi vulnerum, quasi sanguinerubentium, repræsentativus, [A VI _b_] mensæ suæ, quando se reficere habuit, ante omnia alia fercula poneretur, quibus effigiebus devotius intentis,[22] ante quorumlibet ciborum attactum mirabiles Deo persolvebat devotiones.
Item equitando semel in strata quadam, jacente extra cemiterium ad orientem cujusdam ecclesiæ, ubi pixis super altare pendens carebat sacramento eucharistiæ, eo igitur non nudante caput, ut semper aliàs vel ante assolet agere cum magna devotione propter reverentiam sacramenti: admirantibus inde suis dominis et compluribus magnatibus, rationem reddit rex dicens: _Scio,_ inquit, _ibi non esse Dominum meum Iesum Christum, ob cujus honorem tanta facerem._ Quod ita repertum est ut dixit. unde et dicunt, qui eidem secreti erant, quod rex iste frequenter viderat Dominum nostrum Iesum, in forma humana repræsentantem se in sacramento altaris inter manus sacerdotis.
Consueverat etiam, ex permaxima humilitate & devotione, nocte et Dominicæ resurrectionis tempore propria manu gerere magnum tortum, ob reverentiam Dominicæ resurrectionis et fidem.
_Humilitas regis._
De ipsius etiam humilitate in incessu, in vestibus et aliis corporalibus indumentis, in verbis et ceteris corporis gestibus compluribus, constat, quam[23] obtusis sotularibus et ocreis à juventute uti consueverat adinstar coloni. Togam etiam longam cum capucio rotulato ad modum burgensis, et talarem tunicam ultra genua demissam, caligas, ocreas, calceos omnino pulli coloris &c. omnimoda curiositate per eum prohebita[24] in consuetudine habuit.
Voluit etiam in principalibus anni festis, sed maxime quando ex consuetudine coronaretur, indui ad nudum corpus suum aspero cilitio, ut per asperitatem talem corpus ejus [B I _a_] arctaretur à lascivia, potius vero ut omnis arrogantia vel inanis gloria, quæ ex hujusmodi oriri solet, reprimeretur.
_Labor et exercitium ejus._
De occupatione regis, qua[25] bene dies et tempora transigerat,[26] compluribus notum est adhuc viventibus, quod omnino dies solemnes, & Dominicos in divinis officiis audiendis, et devotis orationibus ex parte sua pro se et populo suo omnino dedicare solebat, ne sabbata ejus hostes deriderent. Et ad similiter agendum etiam alios inducere diligenter studuit. unde et nonnulli, quondam eidem assistentes, asserunt, quod tota ejus exultatio et gaudium erat in Dei laudibus et divinis servitiis rite & devote persolvendis. Ceteros vero dies etiam minus solemnes, non in ocio aut vanitatibus, non in commessationibus aut ebrietatibus, non in vaniloquiis aut ceteris nocivis dictis aut loquelis (quæ amnia[27] semper dum viveret declinabat,) immo paucissimis eloquiis, ut verbis ædificariis vel ceteris utilibus omnino usus fuerat: Sed dies illos aut in regni negotiis cum consilio suo tractandis, prout rei exposcerat necessitas, aut in scripturarum lectionibus, vel in scriptis aut cronicis legendis non minus diligenter expendit. Unde et de eo testatus est miles quidam honorandus, quondam sibi camerarius fidelissimus, dominus Ricardus Tunstall, verbis et scriptis suis testimonium de eo dedit dicens: _In lege Domini fuit voluntas ejus die ac nocte._ In hujus etiam rei testimonium ipse Dominus rex graviter conquestus est michi in camera sua apud Eltham, quando solus cum eo ibidem essem in sanctis suis libris cum eo laborans, ejus salubribus monitis & profundissimæ devotionis suspiriis intendens: dato pro tunc interim sono super hostio regio à quodam potentissimo regni duce, rex ait: _Sic inquietant me, ut vix raptim per dies et noctes valeam sine [B I _b_] strepitu aliquorum sacrorum dogmatum lectione refici._ Simile etiam quoddam huic semel contigit, me præsente apud Wyndesor. In attestationem etiam suæ eximiæ devotionis ad Deum, dicunt complures adhuc superstites, eidem etiam principi quondam familiares, quod quasi continue oculos suos ad coelum attollere consueverat, quasi coelicola quidam aut raptus, nec seipsum pro tempore, nec se circumstantes sentiens, quasi esset homo extaticus, vel subcoelestis, conversationem suam in coelis habens, juxta illud apostoli, _Conversatio nostra in coelis est._
_Juramenta ejus._
Item nulla unquam habere solebat alia juramenta, ad confirmanda dicta sua veredica, quam hæc verba proferendo, =Forsothe, and forsothe.= Ut ceteros[28] faceret, quos alloquibatur,[29] de dictis suis. Unde et quamplures, tam magnates, quam plebeos,[30] à gravibus juramentis, tum blande consulendo, tum dure corripiendo, compescuit. Quoniam abhominabilis erat eis[31] quisque jurans. Audiens autem rex quendam magnum dominum, sibi camerarium, ex abrupto et improvise graviter jurare, graviter increpavit eum, dicens: _Prohdolor! vos dominus familiæ multæ dum juramenta sic editis contra Dei mandatum, pessimum exhibitis[32] exemplum servis et subditis vestris. ipsos enim similia facere provocatis._
_Pietas et patientia ejus._
De patientia istius regis, & benignissima ejus misericordia, quas per totam suam vitam in transgredientes sibi exercuit, dum regnaret, complurima verissime dici possunt.
Primo, cum semel descenderet à villa sancti Albani Londonias per Crepylgate, videns supra portam ibi quartarium hominis positum super sudem sublimem, quæsivit, quid hoc esset? Et respondentibus [B II _a_] sibi dominis suis, quod erat IIII. pars cujusdam proditoris sui, qui falsus fuerat regiæ majestati, ait rex, _Auferatur. Nolo enim aliquem Christianum tam crudeliter pro me tractari,_ & continuo sublatum est quartarium. Qui hoc vidit, testimonium dicit.
Item IIII. nobiles generosos, de proditione & crimine læsæ majestatis regiæ convictos, et super hac re legittime per judices condemnatos, et morte turpissima plectissima"[33] plectendos piissime relaxavit, et à morte illa acerbissima eripuit, cartulam suæ perdonationis pro eis liberandis ad locum supplicii citissime emittens.
Aliis tribus magnis dominis regni, in necessitate ejusdem[34] regis conspirantibus, infinita quasi multitudine armatorum hominum congregata, ambitione quadam regii culminis intentata, prout res postea manifestius claruit, rex iste non minorem exhibuit misericordiam. Condonabat enim omnibus tam capitaneis, quam ceteris sibi subditis, quod ei tunc maligne intenderant, dummodo se ei submitterent.
Consimilem etiam misericordiam compluribus aliis ostendit, specialiter autem duobus, mortem ei intendentibus, quorum unus collo suo grave vulnus inflixit, volens excerebrasse, vel decollasse eum, quod tamen rex patientissime tulit, dicens, =Forsothe, & forsothe, ye do fouly to smyte a kynge enoynted so.=
Alter vero cum sicca[35] percussit eum in latere, dum in turri fuerat carcere detentus, qui post hoc commissum facinus putans, se regem ex suo ictu nephario occidisse, timens se capiendum fore, citissime aufugit, deprehensum tamen eum, & eidem regi postea adductum, convalescens rex, et è carcere illo eductus, et ad regalia fastigia, Deo favente et agente, iterum sublimatus sine bellis post longa exilia et diutinam ejus incarcerationem, pardonavit eum ex summa sua clementia, sicut et prædictum suum persecutorem.
Unde et famuli quondam eidem regi asserunt, quod nullam personam, quantumcunque [B II _b_] sibi noxiam, voluit aliquoties mulctari. Quod etiam in quam multis liquet personis, quibus valde fuerat gratiosus et misericors imitator effectus illius qui ait: _Misericordiam volo, & nolo mortem peccatoris, sed magis ut convertatur & vivat._ qui etiam, ut apostolus ait, _Omnium hominum salutem affectabat._ nec mirum. Quoniam etiam non inerat ejus animæ vana illa gloriatio, qua etiam venatores potiuntur captis bestiis ex nimia complacentia, videlicet ut intueretur appetitum animal in interitu suo cum truculentia contaminari, nec cædi innocui quadrupedes[36] aliquando voluit interesse. Quid plura? Certe inter quos et quibus tam benignus et misericors extiterat rex iste, hos tandem invenit ingratissimos, ut Christus Judæos. Nam quem dextera Dei in tantam sublimaverat gloriam, ut supra habetur, isti patriales,[37] insimul conglobati, rabie quadam crudilissima[38] præfatum regem misericordissimum potestate regia privaverunt, et à suo regno et regimine expulerunt, qui tandem post latebras, quas ad tempus, propter sui tutelam, secretioribus fovebat locis, inventus etiam captus, velut proditor & maleficus Londonium adductus in turri ibidem incarceratus erat, ubi famem, sitim, obprobria, irrisiones, blasphemeas,[39] aliasque injurias complurimas, ut verus Christi sequester, patienter tolleravit, et tandem mortis ibi corporis violentiam sustinuit propter regnum, ut tunc sperabatur, ab aliis pacifice possidendum. Anima autem ipsius, ut pie credimus, ex miraculorum, ubi corpus ejus humatur, diutina continuatione, cum Deo in coelestibus vivente, ubi, post istius seculi ærumnas, cum justis in æterno Dei contuitu feliciter gaudet, pro terreno & transitorio regno hoc patienter amisso, æternum jam possidens in ævum.
_Revelationes ei ostensæ._ [B III _a_]
Præterea, de coelestibus sacramentis, eidem regi ostensis, silendum esse non puto. In turri enim Londoniarum detentus, interrogatus erat à quodam sibi capellano erga festum Paschæ, quomodo anima ejus concordaret in hoc sacratissimo tempore cum instantibus suis tribulationibus inevitabiliter emergentibus? Et respondit rex dicens, _Regnum coelorum, cui me semper ab infantia mea devovi, appellans exposco. De regno isto transitorio & terrestri non magna nobis cura est. Cognatus noster de Marchia se interponit, ut sibi placet. Hoc ipsum tantummodo requiro, quatinus sacramenta Paschalia & ecclesiastica cum aliis Christicolis in die coenæ recipiam, ut moris nostri est,_ unde & propter nimiam suam devotionem, quam ad Deum, et ad ejus sacramenta, semper habuerat, non incongrue videtur, quod coelestibus sacramentis fuisset sæpius illustratus, & in suis tribulationibus consolatus. Fertur enim à nonnullis secretioribus sibi personis, quibus solebat secreta sua reserare, quod frequenter viderat Dominum Iesum in manibus celebrantis tractatum in forma humana ei apparere sub sacramento. Dixerat iterum apud Waltha[=m] olim existens cuidam in secretis, aliis tamen à retro hoc audientibus, de multiplici revelatione Dominica sibi facta per tres annos continuos in festo sancti Edwardi, quod in vigilia Epiphaniæ accidit de gloria Domini, in effigie humana apparentis, de ejus corona, & de assumptione beatæ Mariæ in corpore & anima ostentione.
Item de absentia sacramenti à pixide, dum per quoddam equitaret cimiterium, propter quod desiit à veneratione solita sacramenti, ut supra habetur.
In ipso etiam arcto guerrarum discrimine in boriæ partibus, deficiente ad tempus pane commilitonibus vel turbis suis, dicitur ab inde venientibus, quod de exigua [B III _b_] tritici annona meritis ejus et precibus à[40] Deo multiplicati fuerant panes, ut querentibus[41] et petentibus sufficientia cum superfluo respondebat suis, ceteris vero suis hostibus penuriam panum patientibus.
Insuper continuata longo tempore dira ac ingratissima suorum rebellione, post plurima bella à suis rebellantibus ei gravissime illata, tandem cum paucis ad locum secretum, à suis fidelibus sibi provisum, fugit. unde dum per aliquod spacium diliteret,[42] vox corporalis insonuit per XVII. dies antequam caperetur insinuans ei, quod proditione traderetur, ac sine honore, quasi fur aut exul quidam, Londonias, & per medium ejus manu duceretur, multa ac varia pravorum hominum ingeniis mala exquisita subiturus, et infra turrim illic incarcerandus, quæ omnia ex beatæ Mariæ virginis revelatione, Sanctorumque Joannis baptistæ, Dunstani, & Ancelmi, quorum consolationibus ad tunc, sicut etiam aliàs, potitus fuit, per eosdem ad patientiam edoctus & confirmatus ad hæc et similia patienter tolleranda. Quæ cum quibusdam de suis tunc retulerat, videlicet magistris Bedon & Mannynge, incrudeli[43] illi minime credere voluerunt, sed diliramenta et vana quædam deputaverunt, quoadusque rei exitus eos certos fecit.
Fertur etiam, quod rex iste, dum in turri fuisset inclusus, viderit mulierem quandam à dextra sua infantulum submergere nitentem, quam per nuncium ammonuit, ne tantum flagitium & Deo odiosum peccatum perpetraret. Cujus ammonitione correpta illa, ab incepto opere cessavit.
Item quæsito ab eodem rege H. dum in turri fuerat incarceratus, quare injuste vendicaverat et possiderat[44] coronam Angliæ tot annis, respondere solebat, _Pater meus rex fuerat Angliæ[45] pacifice, coronam Angliæ possidens per totum regni sui tempus. Et suus pater, avus meus, ejusdem regni rex fuit. Et ego puer, quasi in cunabilis[46] [B IV _a_] pacifice, et sine omni interruptione coronatus approbatus fueram rex à toto regno, coronam Angliæ gerens quasi per_ XL. _annos, singulis mihi dominis homagium regium facientibus, et fidem michi præstantibus sicut & aliis antecessoribus meis. Vnde, et cum Psalmista dicere possum_: Funes ceciderunt michi in præclaris: etenim hereditas mea præclara est michi. Justum enim adjutorium meum à Domino, qui salvos facit rectos corde.
Laus Deo.
Footnotes:
[3] _omitte_ et.
[4] _Lege_, vocibus.
[5] incedere M. R. J.
[6] _Sic, pro_ citius.
[7] _Sic. Lege_, ancipites. [_potius_ accipitres M. R. J.]
[8] _Id est_, pugiones, =daggers=.
[9] _Potius_, Siciliæ.
[10] _Sic. L._ incautius.
[11] _Sic. L._ aspiceret.
[12] _Sic._
[13] _Sic._
[14] _F._ uterinis.
[15] _Sic. Potius_, Jaspero.
[16] _Sic. L._ artissimam.
[17] _Sic._
[18] _L._ cara M. R. J.
[19] _Sic._
[20] Cicestriae M. R. J.
[21] _Sic. L._ admonuit.
[22] _An_, intentus?
[23] _F._ quoniam.
[24] _Sic._
[25] _F._ quam.
[26] _Sic, perinde ac si_ transegerat _reponend. esset_. _Rectius tamen forsitan_ transigeret.
[27] _Sic, pro_ omnia.
[28] _Sic. F._ certos.
[29] _Sic._
[30] _Sic._
[31] _F._ ei.
[32] _Sic._
[33] _Sic. Sed delend. ni fallor._
[34] [_Sic. qu._ necem M. R. J.]
[35] _Sic. pro_ sica.
[36] _Sic. F._ quadrupedis.
[37] [=pr]iales.
[38] _Sic._
[39] _Sic._
[40] _F._ adeo.
[41] _Malim cum diphthongo._
[42] _Sic, pro_ deliteret.
[43] _Sic, pro_ increduli.
[44] _Sic._
[45] _Commate forsitan post_ Angliæ _non post_ pacifice _distingui malint alii. Sed distinctioni nostræ favet Codex, quo usus sum._
[46] _Sic, pro_ cunabulis.
A COMPILATION OF THE MEEKNESS AND GOOD LIFE OF KING HENRY VI.
GATHERED BY Master JOHN BLAKMAN, Bachelor of Divinity and afterward monk of the Charterhouse of London.
_A devout Prayer of his._
O Lord Jesu Christ, who didst create me, redeem me, and foreordain me unto that which now I am: Thou knowest what Thou wilt do with me: deal with me according to thy most compassionate will. I know and confess in sincerity that in thy hand all things are set, and there is none that can withstand Thee: Thou art Lord of all. Thou therefore, God Almighty compassionate and pitiful, in whose power are all realms and lordships, and unto whom all our thoughts, words, and works, such as have been, are, and shall be, are continually open and known, who only hast wisdom and knowledge incomprehensible: Thou knowest, Lord, what is profitable for me poor sinner: be it so done with me as pleaseth Thee and as seemeth good in the eyes of thy divine Majesty.
Receive, O compassionate Father and merciful God Almighty, the prayer of me thy most unworthy servant; and let my supplications, which I offer before Thee and thy saints, come unto the ears of thy mercy. Amen.
PROLOGUE.
It is written that we are to praise no man before his death, but that in the end shall be the exposing of his works: hence, now that every obstacle to sincere praise is out of the way, and inasmuch as the heavens declare the glory of Almighty God, and all things that the Lord hath made praise Him by the fashion of them, I have therefore thought fit to treat of some matters to the praise of God and of the serene prince King Henry VI now deceased; whom, though I be of little skill, I have taken in hand to celebrate; and this especially because to praise the saints of God, (in the register of whom I take that excellent king to be rightly included on account of the holy virtues by him exercised all his life long) is to praise and glorify Almighty God, of whose heavenly gift it cometh that they are saints.