Chapter 4
XXXVIII. Nunc de Suevis dicendum est, quorum non una, ut Chattorum Tencterorumve, gens: majorem enim Germaniae partem obtinent, propriis adhuc nationibus nominibusque discreti, quanquam in commune Suevi vocentur. Insigne gentis obliquare crinem nodoque substringere: sic Suevi a ceteris Germanis, sic Suevorum ingenui a servis separantur in aliis gentibus, seu cognatione aliqua Suevorum, seu quod saepe accidit, imitatione, rarum et intra juventae spatium; apud Suevos, usque ad canitiem, horrentem capillum retro sequuntur, ac saepe in ipso solo vertice religant. Principes et ornatiorem habent: ea cura formae, sed innoxiae: neque enim ut ament amenturve; in altitudinem quandam et terrorem, adituri bella, compti, ut hostium oculis, ornantur.
XXXIX. Vetustissimos se nobilissimosque Suevorum Semnones memorant. Fides antiquitatis religione firmatur. Stato tempore in silvam auguriis patrum et prisca formidine sacram, omnes ejusdem sanguinis populi legationibus coeunt, caesoque publice homine celebrant barbari ritus horrenda primordia. Est et alia luco reverentia. Nemo nisi vinculo ligatus ingreditur, ut minor et potestatem numinis prae se ferens, Si forte prolapsus est, attolli et insurgere haud licitum: per humum evolvuntur: eoque omnis superstitio respicit, tanquam inde initia gentis, ibi regnator omnium deus, cetera subjecta atque parentia. Adjicit auctoritatem fortuna Semnonum: centum pagis habitantur; magnoque corpore efficitur, ut se Suevorum caput credant.
XL. Contra Langobardos paucitas nobilitat: plurimis ac valentissimis nationibus cincti, non per obsequium, sed proeliis et periclitando tuti sunt. Reudigni deinde et Aviones et Anglii et Varini et Eudoses et Suardones et Nuithones fluminibus aut silvis muniuntur: nec quidquam notabile in singulis, nisi quod in commune Nerthum, id est Terram matrem colunt, eamque intervenire rebus hominum, invehi populis arbitrantur. Est in insula Oceani castum nemus, dicatumque in eo vehiculum, veste contectum attingere uni sacerdoti concessum. Is adesse penetrali deam intelligit, vectamque bubus feminis multa cum veneratione prosequitur. Laeti tunc dies, festa loca, quaecumque adventu hospitioque dignatur. Non bella ineunt, non arma sumunt; clausum omne ferrum: pax et quies tunc tantum nota, tunc tantum amata, donec idem sacerdos satiatam conversatione mortalium deam templo reddat. Mox vehiculum et vestes, et, si credere velis, numen ipsum secreto lacu abluitur. Servi ministrant, quos statim idem lacus haurit; arcanus hinc terror sanctaque ignorantia, quid sit illud, quod tantum perituri vident.
XLI. Et haec quidem pars Suevorum in secretiora Germaniae porrigitur. Propior, ut quo modo paulo ante Rhenum, sic nunc Danubium sequar, Hermundurorum civitas, fida Romanis, eoque solis Germanorum non in ripa commercium, sed penitus, atque in splendidissima Rhaetiae provinciae colonia. Passim et sine custode transeunt: et, cum ceteris gentibus arma modo castraque nostra ostendamus, his domos villasque patefecimus non concupiscentibus. In Hermunduris Albis oritur, flumen inclitum et notum olim; nunc tantum auditur.
XLII. Juxta Hermunduros Narisci, ac deinde Marcomanni et Quadi agunt. Praecipua Marcomannorum gloria viresque, atque ipsa etiam sedes, pulsis olim Boiis, virtute parta. Nec Narisci Quadive degenerant. Eaque Germaniae velut frons est, quatenus Danubio peragitur. Marcomannis Quadisque usque ad nostram memoriam reges manserunt ex gente ipsorum, nobile Marobodui et Tudri genus: jam et externos patiuntur. Sed vis et potentia regibus ex auctoritate Romana: raro armis nostris, saepius pecunia juvantur, nec minus valent.
XLIII. Retro Marsigni, Gothini, Osi, Burii, terga Marcomannorum Quadorumque claudunt: e quibus Marsigni et Burii sermone cultuque Suevos referunt Gothinos Gallica, Osos Pannonica lingua coarguit non esse Germanos, et quod tributa patiuntur. Partem tributorum Sarmatae, partem Quadi, ut alienigenis, imponunt. Gothini, quo magis pudeat, et ferrum effodiunt. Omnesque hi populi pauca campestrium, ceterum saltus et vertices montium jugumque insederunt. Dirimit enim scinditque Sueviam continuum montium jugum, ultra quod plurimae gentes agunt: ex quibus latissime patet Lygiorum nomen in plures civitates diffusum. Valentissimas nominasse sufficiet, Arios, Helveconas, Manimos, Elysios, Naharvalos. Apud Naharvalos antiquae religionis lucus ostenditur. Praesidet sacerdos muliebri ornatu: sed deos, interpretatione Romana, Castorem Pollucemque memorant: ea vis numini; nomen Alcis. Nulla simulacra, nullum peregrinae superstitionis vestigium: ut fratres tamen, ut juvenes, venerantur. Ceterum Arii super vires, quibus enumeratos paulo ante populos antecedunt, truces, insitae feritati arte ac tempore lenocinantur. Nigra scuta, tincta corpora: atras ad proelia noctes legunt: ipsaque formidine atque umbra feralis exercitus terrorem inferant, nullo hostium sustinente novum ac velut infernum aspectum: nam primi in omnibus proeliis oculi vincuntur. Trans Lygios Gothones regnantur, paulo jam adductius, quam ceterae Germanorum gentes, nondum tamen supra libertatem. Protinus deinde ab Oceano Rugii et Lemovii omniumque harum gentium insigne, rotunda scuta, breves gladii, et erga reges obsequium.
XLIV. Suionum hinc civitates, ipso in Oceano, praeter viros armaque classibus valent: forma navium eo differt, quod utrimque prora paratam semper appulsui frontem agit: nec velis ministrantur, nec remos in ordinem lateribus adjungunt. Solutum, ut in quibusdam fluminum, et mutabile, ut res poscit, hinc vel illinc remigium. Est apud illos et opibus honos; eoque unus imperitat, nullis jam exceptionibus, non precario jure parendi. Nec arma, ut apud ceteros Germanos, in promiscuo, sed clausa sub custode et quidem servo: quia subitos hostium incursus prohibet Oceanus, otiosa porro armatorum manus facile lasciviunt: enimvero neque nobilem neque ingenuum ne libertinum quidem, armis praeponere regia utilitas est.
XLV. Trans Suionas aliud mare, pigrum ac prope immotum, quo cingi cludique terrarum orbem hinc fides, quod extremus cadentis jam solis fulgor in ortus edurat adeo clarus, ut sidera hebetet; sonum insuper audiri, formasque deorum et radios capitis aspici persuasio adjicit. Illuc usque, et fama vera, tantum natura. Ergo jam dextro Suevici maris littore Aestyorum gentes alluuntur: quibus ritus habitusque Suevorum; lingua Britannicae propior. Matrem deum venerantur: insigne superstitionis, formas aprorum gestant; id pro armis omnique tutela: securum deae cultorem etiam inter hostes praestat. Rarus ferri, frequens fustium usus. Frumenta ceterosque fructus patientius, quam pro solita Germanorum inertia, laborant. Sed et mare scrutantur, ac soli omnium succinum, quod ipsi glesum vocant inter vada atque in ipso littore legunt. Nec, quae natura quaeve ratio gignat, ut barbaris, quaesitum compertumve. Diu quin etiam inter cetera ejectamenta maris jacebat, donec luxuria nostra dedit nomen: ipsis in nullo usu: rude legitur, informe perfertur, pretiumque mirantes accipiunt. Succum tamen arborum esse intelligas, quia terrena quaedam atque etiam volucria animalia plerumque interlucent, quae implicata humore, mox, durescente materia, cluduntur. Fecundiora igitur nemora lucosque, sicut Orientis secretis, ubi thura balsamaque sudantur, ita Occidentis insulis terrisque inesse, crediderim; quae vicini solis radiis expressa atque liquentia in proximum mare labuntur, ac vi tempestatum in adversa littora exundant. Si naturam succini admoto igne tentes, in modum taedae accenditur, alitque flammam pinguem et olentem: mox ut in picem resinamve lentescit. Suionibus Sitonum gentes continuantur. Cetera similes, uno differunt, quod femina dominatur: in tantum non modo a libertate, sed etiam a servitute degenerant.
XLVI. Hic Sueviae finis. Peucinorum Vene dorumque et Fennorum nationes Germanis an Sarmatis ascribam, dubito: quanquam Peucini, quos quidam Bastarnas vocant, sermone, cultu, sede ac domiciliis, ut Germani, agunt. Sordes omnium ac torpor procerum: connubiis mixtis, nonnihil in Sarmatarum habitum foedantur. Venedi multum ex moribus traxerunt. Nam quidquid inter Peucinos Fennosque silvarum ac montium erigitur, latrociniis pererrant. Hi tamen inter Germanos potius referuntur, quia et domos figunt et scuta gestant et pedum usu ac pernicitate gaudent; quae omnia diversa Sarmatis sunt, in plaustro equoque viventibus. Fennis mira feritas, foeda paupertas: non arma, non equi, non penates: victui herba, vestitui pelles, cubile humus: sola in sagittis spes, quas, inopia ferri, ossibus asperant. Idemque venatus viros pariter ac feminas alit. Passim enim comitantur, partemque praedae petunt. Nec aliud infantibus ferarum imbriumque suffugium, quam ut in aliquo ramorum nexu contegantur: huc redeunt juvenes, hoc senum receptaculum. Sed beatius arbitrantur, quam ingemere agris, illaborare domibus, suas alienasque fortunas spe metuque versare. Securi adversus homines, securi adversus deos, rem difficillimam assecuti sunt, ut illis ne vote quidem opus esset. Cetera jam fabulosa: Hellusios et Oxionas ora hominum vultusque, corpora atque artus ferarum, gerere: quod ego, ut incompertum, in medium relinquam.
CN. JULII AGRICOLAE VITA.
BREVIARIUM.
Cap. 1. Scribendi clarorum virorum vitam mos antiquus, 2. sub malis principibus periculosus, 3. sub Trajano in honorem Agricolae repetitus a Tacito, qui non eloquentiam, at pietatem pollicetur. 4. Agricolae stirps, educatio, studia. 5. Positis in Britannia primis castrorum rudimentis, 6. uxorem ducit: fit quaestor, tribunus, praetor: recognoscendis templorum donis praefectus. 7. Othoniano bello matrem partemque patrimonii amittit. 8. In Vespasiani partes transgressus, legioni vicesimae in Britannia praepositus, alienae famae cura promovet suam. 9. Redux inter patricios ascitus Aquitaniam regit. Consul factus Tacito filiam despondet. Britanniae praeficitur.
10. Britanniae descriptio. Thule cognita: mare pigrum. 11. Britannorum origo, habitus, sacra, sermo, mores, 12. militia, regimen, rarus conventus: coelum, solum, metalla, margarita. 13. Victae gentis ingenium. Caesarum in Britanniam expeditiones. 14. Consularium legatorum res gestae. 15. Britanniae rebellio, 16. Boadicea duce coepta, a Suet. Paullino compressa. Huic succedunt ignavi. 17. Rem restituunt Petilius Cerialis et Julius Frontinus; hic Silures, ille Brigantes vincit; 18. Agricola Ordovices et Monam. Totam provinciam pacat, et 19, 20. moderatione, prudentia, abstinentia, aequitate in obsequio retinet, 21. animosque artibus et voluptatibus mollit.
22, 23. Nova expeditio novas gentes aperit, quae praesidio firmantur. Agricolae candor in communicanda gloria. 24. Consilium de occupanda Hibernia. 25-27. Civitates trans Bodotriam sitae explorantur. Caledonii, Romanos aggressi, consilio ductuque Agricolae pulsi, sacrificiis conspirationem civitatum sanciunt. 28. Usipiorum cohors miro casu Britanniam circumvecta. Agricolae filius obit. 29. Bellum Britanni reparant Calgaco duce, cujus 30-32. oratio ad suos. 33, 34. Romanos quoque hortatur Agricola. 35-37. Atrox et cruentum proelium. 38. Penes Romanos victoria. Agricola Britanniam circumvehi praecipit.
39. Domitianus, fronte laetus, pectore anxius, nuntium victoriae excipit. 40. Honores tamen Agricolae decerni jubet, condito odio, donec provincia decedat Agricola. Is redux modeste agit. 41. Periculum ab accusatoribus et laudatoribus. 42. Excusat se, ne provinciam sortiatur proconsul. 43. Obit non sine veneni suspicione, a Domitiano dati. 44. Ejus aetas, habitus, honores, opes. 45. Mortis opportunitas ante Domitiani atrocitates. 46. Questus auctoris et ex virtute solatia. Fama Agricolae ad posteros transmissa.
I. Clarorum virorum facta moresque posteris tradere, antiquitus usitatum, ne nostris quidem temporibus quanquam incuriosa suorum aetas omisit, quotiens magna aliqua ac nobilis virtus vicit ac supergressa est vitium parvis magnisque civitatibus commune, ignorantiam recti et invidiam. Sed apud priores, ut agere digna memoratu pronum magisque in aperto erat, ita celeberrimus quisque ingenio ad prodendam virtutis memoriam, sine gratia aut ambitione, bonae tantum conscientiae pretio ducebatur. Ac plerique suam ipsi vitam narrare fiduciam potius morum, quam arrogantiam arbitrati sunt: nec id Rutilio et Scauro citra fidem aut obtrectationi fuit: adeo virtutes iisdem temporibus optime aestimantur, quibus facillime gignuntur. At nunc narraturo mihi vitam defuncti hominis, venia opus fuit: quam non petissem incursaturus tam saeva et infesta virtutibus tempora.
II. Legimus, cum Aruleno Rustico Paetus Thrasea, Herennio Senecioni Priscus Helvidius laudati essent, capitale fuisse: neque in ipsos modo auctores, sed in libros quoque eorum saevitum, delegato triumviris ministerio, ut monumenta clarissimorum ingeniorum in comitio ac foro urerentur. Scilicet illo igne vocem populi Romani et libertatem senatus et conscientiam generis humani aboleri arbitrabantur, expulsis insuper sapientiae professoribus atque omni bona arte in exilium acta, ne quid usquam honestum occurreret. Dedimus profecto grande patientiae documentum: et sicut vetus aetas vidit, quid ultimum in libertate esset, ita nos, quid in servitute, adempto per inquisitiones et loquendi audiendique commercio. Memoriam quoque ipsam cum voce perdidissemus, si tam in nostra potestate esset oblivisci, quam tacere.
III. Nunc demum redit animus: et quanquam primo statim beatissimi saeculi ortu Nerva Caesar res olim dissociabiles miscuerit, principatum ac libertatem, augeatque quotidie felicitatem imperii Nerva Trajanus, nec spem modo ac votum securitas publica, sed ipsius voti fiduciam ac robur assumpserit; natura tamen infirmitatis humanae tardiora sunt remedia, quam mala; et, ut corpora nostra lente augescunt, cito exstinguuntur, sic ingenia studiaque oppresseris facilius, quam revocaveris. Subit quippe etiam ipsius inertiae dulcedo: et invisa primo desidia postremo amatur. Quid, si per quindecim annos, grande mortalis aevi spatium, multi fortuitis casibus, promptissimus quisque saevitia principis interciderunt? Pauci, et, ut ita dixerim, non modo aliorum, sed etiam nostri superstites sumus, exemptis e media vita tot annis, quibus juvenes ad senectutem, senes prope ad ipsos exactae aetatis terminos per silentium venimus. Non tamen pigebit vel incondita ac rudi voce memoriam prioris servitutis ac testimonium praesentium bonorum composuisse. Hic interim liber honori Agricolae soceri mei destinatus, professione pietatis aut laudatus erit aut excusatus.
IV. Cnaeus Julius Agricola, veteri et illustri Forojuliensium colonia ortus, utrumque avum procuratorem Caesarum habuit: quae equestris nobilitas est. Pater Julius Graecinus, senatorii ordinis, studio eloquentiae sapientiaeque notus, iisque ipsis virtutibus iram Caii Caesaris meritus: namque M. Silanum accusare jussus et, quia abnuerat, interfectus est. Mater Julia Procilla fuit, rarae castitatis: in hujus sinu indulgentiaque educatus, per omnem honestarum artium cultum pueritiam adolescentiamque transegit. Arcebat eum ab illecebris peccantium, praeter ipsius bonam integramque naturam, quod statim parvulus sedem ac magistram studiorum Massiliam habuit, locum Graeca comitate et provinciali parsimonia mistum ac bene compositum. Memoria teneo solitum ipsum narrare, se in prima juventa studium philosophiae acrius, ultra quam concessum Romano ac senatori, hausisse, ni prudentia matris incensum ac flagrantem animum coercuisset. Scilicet sublime et erectum ingenium pulchritudinem ac speciem excelsae magnaeque gloriae vehementius, quam caute, appetebat: mox mitigavit ratio et aetas: retinuitque, quod est difficillimum, ex sapientia modum.
V. Prima castrorum rudimenta in Britannia Suetonio Paullino, diligenti ac moderato duci, approbavit, electus, quem contubernio aestimaret. Nec Agricola licenter more juvenum, qui militiam in lasciviam vertunt, neque segniter ad voluptates et commeatus titulum tribunatus et inscitiam retulit: sed noscere provinciam, nosci exercitui, discere a peritis, sequi optimos, nihil appetere jactatione, nihil ob formidinem recusare, simulque et anxius et intentus agere. Non sane alias exercitatior magisque in ambiguo Britannia fuit: trucidati veterani, incensae coloniae, intercepti exercitus; tum de salute, mox de victoria, certavere. Quae cuncta, etsi consiliis ductuque alterius agebantur ac summa rerum et recuperatae provinciae gloria in ducem cessit, artem et usum et stimulos addidere juveni; intravitque animum militaris gloriae cupido ingrata temporibus, quibus sinistra erga eminentes interpretatio, nec minus periculum ex magna fama, quam ex mala.
VI. Hinc ad capessendos magistratus in urbem digressus, Domitiam Decidianam, splendidis natalibus ortam, sibi junxit; idque matrimonium ad majora nitenti decus ac robur fuit; vixeruntque mira concordia, per mutuam caritatem et invicem se anteponendo: nisi quod in bona uxore tanto major laus, quanto in mala plus culpae est. Sors quaesturae provinciam Asiam, proconsulem Salvium Titianum dedit: quorum neutro corruptus est; quanquam et provincia dives ac parata peccantibus, et proconsul in omnem aviditatem pronus, quantalibet facilitate redempturus esset mutuam dissimulationem mali. Auctus est ibi filia, in subsidium simul et solatium: nam filium ante sublatum brevi amisit. Mox inter quaesturam ac tribunatum plebis atque etiam ipsum tribunatus annum quiete et otio transiit, gnarus sub Nerone temporum, quibus inertia pro sapientia fuit. Idem praeturae tenor et silentium; nec enim jurisdictio obvenerat: ludos et inania honoris medio rationis atque abundantiae duxit, uti longe a luxuria, ita famae propior. Tum electus a Galba ad dona templorum recognoscenda, diligentissima conquisitione fecit, ne cujus alterius sacrilegium respublica, quam Neronis sensisset.
VII. Sequens annus gravi vulnere animum domumque ejus afflixit: nam classis Othoniana, licenter vaga, dum Intemelios (Liguriae pars est) hostiliter populatur, matrem Agricolae in praediis suis interfecit: praediaque ipsa et magnam patrimonii partem diripuit, quae causa caedis fuerat. Igitur ad solemnia pietatis profectus Agricola, nuntio affectati a Vespasiano imperii deprehensus ac statim in partes transgressus est. Initia principatus ac statim urbis Mucianus regebat, juvene admodum Domitiano et ex paterna fortuna tantum licentiam usurpante. Is missum ad delectus agendos Agricolam integreque ac strenue versatum, vicesimae legioni, tarde ad sacramentum transgressae; praeposuit, ubi decessor seditiose agere narrabatur: quippe legatis quoque consularibus nimia ac formidolosa erat. Nec legatus praetorius ad cohibendum potens, incertum, suo an militum ingenio: ita successor simul et ultor electus, rarissima moderatione maluit videri invenisse bonos, quam fecisse.
VIII. Praeerat tunc Britanniae Vettius Bolanus placidius, quam feroci provincia dignum est: temperavit Agricola vim suam ardoremque compescuit, ne incresceret; peritus obsequi eruditusque utilia honestis miscere. Brevi deinde Britannia consularem Petilium Cerialem accepit. Habuerunt virtutes spatium exemplorum. Sed primo Cerialis labores modo et discrimina, mox et gloriam communicabat: saepe parti exercitus in experimentum, aliquando majoribus copiis ex eventu praefecit: nec Agricola unquam in suam famam gestis exsultavit; ad auctorem et ducem, ut minister, fortunam referebat: ita virtute in obsequendo, verecundia in praedicando, extra invidiam, nec extra gloriam erat.
IX. Revertentem ab legatione legionis divus Vespasianus inter patricios ascivit, ac deinde provinciae Aquitaniae praeposuit, splendidae in primis dignitatis, administratione ac spe consulatus, cui destinarat. Credunt plerique militaribus ingeniis subtilitatem deesse, quia castrensis jurisdictio secura et obtusior ac plura manu agens calliditatem fori non exerceat. Agricola naturali prudentia, quamvis inter togatos, facile justeque agebat. Jam vero tempora curarum remissionumque divisa: ubi conventus ac judicia poscerent, gravis, intentus, severus, et saepius misericors; ubi officio satisfactum, nulla ultra potestatis persona: tristitiam et arrogantiam et avaritiam exuerat: nec illi, quod est rarissimum, aut facilitas auctoritatem aut severitas amorem deminuit. Integritatem atque abstinentiam in tanto viro referre, injuria virtutum fuerit. Ne famam quidem, cui etiam saepe boni indulgent, ostentanda virtute, aut per artem quaesivit: procul ab aemulatione adversus collegas, procul a contentione adversus procuratores, et vincere inglorium, et atteri sordidum arbitrabatur. Minus triennium in ea legatione detentus ac statim ad spem consulatus revocatus est, comitante opinione Britanniam ei provinciam dari nullis in hoc suis sermonibus sed quia par videbatur. Haud semper errat fama, aliquando et elegit. Consul egregiae tum spei filiam juveni mihi despondit ac post Consulatum collocavit, et statim Britanniae praepositus est, adjecto pontificatus sacerdotio.
X. Britanniae situm populosque, multis scriptoribus memoratos non in comparationem curae ingeniive referam; sed quia tum primum perdomita est. Ita quae priores nondum comperta eloquentia percoluere, rerum fide tradentur. Britannia, insularum quas Romana notitia complectitur, maxima, spatio ac coelo in orientem Germaniae, in occidentem Hispaniae obtenditur: Gallis in meridiem etiam inspicitur: septemtrionalia ejus, nullis contra terris, vasto atque aperto mari pulsantur. Formam totius Britanniae Livius veterum, Fabius Rusticus recentium eloquentissimi auctores, oblongae scutulae vel bipenni assimulavere: et est ea facies citra Caledoniam, unde et in universum fama est transgressa: sed immensunt et enorme spatium procurrentium extremo jam littore terrarum, velut in cuneum tenuatur. Hanc oram novissimi maris tunc primum Romana classis circumvecta insulam esse Britanniam affirmavit, ac simul incognitas ad id tempus insulas, quas Orcadas vocant, invenit domuitque. Dispecta est et Thule, nam hactenus jussum, et hiems appetebat; sed mare pigrum et grave remigantibus; perhibent ne ventis quidem perinde attolli: credo, quod rariores terrae montesque, causa ac materia tempestatum, et profunda moles continui maris tardius impellitur. Naturam Oceani atque aestus neque quaerere hujus operis est, ac multi retulere; unum addiderim: nusquam latius dominari mare, multum fluminum huc atque illuc ferre, nec littore tenus accrescere aut resorberi, sed influere penitus atque ambire, et jugis etiam atque montibus inseri velut in suo.
XI. Ceterum Britanniam qui mortales initio coluerint, indigenae an advecti, ut inter barbaros, parum compertum. Habitus corporum varii: atque ex eo argumenta; namque rutilae Caledoniam habitantium comae, magni artus, Germanicam originem asseverant. Silurum colorati vultus et torti plerumque crines et posita contra Hispania Iberos veteres trajecisse easque sedes occupasse fidem faciunt. Proximi Gallis et similes sunt; seu durante originis vi, seu, procurrentibus in diversa terris, positio coeli corporibus habitum dedit: in universum tamen aestimanti, Gallos vicinam insulam occupasse credibile est. Eorum sacra deprehendas superstitionum persuasione: sermo haud multum diversus; in deposcendis periculis eadem audacia et, ubi advenere, in detrectandis eadem formido. Plus tamen ferociae Britanni praeferunt, ut quos nondum longa pax emollierit: nam Gallos quoque in bellis floruisse accepimus: mox segnitia cum otio intravit, amissa virtute pariter ac libertate; quod Britannorum olim victis evenit: ceteri manent, quales Galli fuerunt.