Essays In Pastoral Medicine

Part 30

Chapter 303,144 wordsPublic domain

In unoquoque Statuum Foederatorum Americae Septentrionalis impotentia ratio sufficiens divortium obtenendi est, in plurimis autem matrimonium irritum ab initio non reddit. Impotentia vel temporanea causa divortii esse potest si impotens intra spatium temporis rationabile remedium medicinale recuset. Sub lege civili Americana contrahens qui tempore matrimonii ineundi certior erat de impotentia consortis jus divortii petendi propter abnormalitatem istam amittit. Procrastinatio longa et inexplicabilis divortii petendi, et etiam inscitia culpabilis impotentiae consortis divortium impossibile coram judice civili reddunt.

Conditio haec etiam impedimentum dirimens matrimonii sub lege canonica Ecclesiae est. Si impotentia contractum matrimonii anteat et perpetua sit, matrimonii contractus {327} solvitur ipso facto, quandocumque detegitur. Procrastinatio aut ignorantia culpabilis non excusant.

Jurgia oriuntur ex eo quod impotentia cum sterilitate saepius confunditur. Juris consulti civiles infrequenter hoc modo offendunt, medici autem et moralistae crebro in errore isto versantur. Juris consulti Americani et medici de impotentia doctrinam accipiunt librorum praesertim _On Domestic Relations_, auctore Irving Browne (Boston. 1890), _A System of Legal Medicine_, auctore Allen MacLean Hamilton (Neo-Eboraci, 1897), et _A Manual of Medical Jurisprudence_, auctore A. S. Taylor (Neo-Eboraci, 1897). Irving Browne (op. cit.) ait: "Ubi Impotentia adsit nullum habetur matrimonium validum. Impotentia autem incapacitatem prae se fert physiciam, non meram frigitatem, declinationem seu repugnantiam, neque etiam recusationem absolutam coitus sexualis. Neque sterilitas nec malformatio quae copulam non impediant, neque infirmatio quaecumque sanabilis incapacitatem gignunt. Impotentiam tempore ineundi matrimonii exstitisse necesse est." Eadem est doctrina Schouleri et Baldwinii.

White et Martin, medici, (_Genito-Urinary and Venereal Diseases_. Philadelphiae. 1897.) impotentiam ita definiunt: "Inabilitas actus sexualis perficiendi. Non necessario cum sterilitate consociatur, neque necesse est quod sterilis impotens sit." Et ita alii omnes.

Significatio vocis Impotentiae sub lege canonica deducitur, (1), ex dijudicationibus Pontificum Romanorum, aut (2), ex judiciis Congregationis Sancti Officii, tribunalis ad sententias hujus generis pronuntiandas instituti, aut, (3), ex legis interpretatione a moralistis scientia praeditis.

Sixtus V, Pontifex Romanus, (Const. _Cum frequenter_, anno 1587) decrevit eunuchos impotentes esse sensu legis canonicae de Impotentia, nullum autem judicium papale totam questionem conficit. Congregatio etiam Sancti Officii in perpaucis casibus particularibus dijudicavit sed legem nullomodo distincte definiebat. Norma igitur a nobis sequenda ex interpretatione moralistarum est depromenda.

{328}

Lex non est decretum mere disciplinare: e natura ipsa contractus matrimonialis desumitur. Ballerini (_Theol. Mor._, vol. 6, p. 658) scribit matrimonium consistere "in mutua traditione potestatis ad copulam conjugalem." S. Thomas (_Supplem. Sum, Theol._, q. 58, a. 3) ait: "In matrimonio est contractus quidam, quo unus alteri obligatur ad debitum carnale solvendum: unde sicut in aliis contractibus non est conveniens obligatio si aliquis se obliget ad hoc quod non potest dare vel facere, ita non est conveniens matrimonii contractus, si fiat ab aliquo qui debitum carnale solvere non possit; et hoc impedimentum vocatur _impotentia coeundi._"

Antequam explicationem a moralistis pleniorem vocum "Impotentia coeundi" dabamus, attendendum accurate est ad definitionem matrimonii finum a S. Alphonso Liguorio (_Theol. Mor._, lib. vi., n. 882) datam. "_Fines_," inquit, "intrinseci essentiales [sc. matrimonii] sunt duo: traditio mutua cum obligatione reddendi debitum, et vinculum indissolubile. _Fines intrinseci accidentales_ pariter sunt duo: procreatio prolis et remedium concupiscentiae. _Fines_ autem _accidentales extrinseci_ plurimi esse possunt, ut pax concilianda, voluptas captanda, etc. His positis, certum est quod si quis excluderet duos fines intrinsecos accidentales, non solum valide, sed etiam licite posset quandoque contrahere; prout si esset senex et nuberet sine spe procreandi prolem, nec intenderet remedium concupiscentiae; sufficit enim ut salventur fines substantiales, ut supra."

Haec sententia S. Alphonsi magni momenti est, et in ea solutio multarum difficultatum inveniri potest. Dicit hic (1) fines intrinsecos essentiales matrimonii esse traditionem mutuam cum obligatione reddendi debitum, et vinculum indissolubile, atque illis demptis nullum matrimonium; (2) procreationem autem prolis et remedium concupiscentiae abesse posse, et tamen matrimonium esse validum si duo fines essentiales adsint.

Sanctus hoc loco infert, ut patet e contextu alibi (_e. g._, lib. vi., n. 1095, res. 2), traditionem mutuam potestatis ad copulam carnalem necessario potentiam coeundi supponere, potentiam autem generandi non esse necessariam nec remedium concupiscentiae. In libro vi., n. 1096, ait: "Impotentia est illa propter quam conjuges non possunt copulam habere per se aptam ad generationem; unde sicut validum est matrimonium {329} inter eos qui possunt copulari, esto per accidens nequeunt generare, puta quia steriles aut senes, vel quia femina semen non retinet, ita nullum est matrimonium inter eos qui nequeunt consummare eo actu, quo ex se esset possibilis generatio."

Distinctio haec inter potentiam coeundi et potentiam generandi a moralistis omnibus datur; illa autem data, plurimi distinctionem obliviscuntur et sterilitatem simplicem cum impotentia confundunt.

A. Konings, C.SS.R., (_Theol. Mor._, ed. 7, vol. 2, p. 276) haec habet: Impotentia est "incapacitas ad copulam carnalem, per se aptam ad generationem." In n. 1619, ยง 5, ait: "Non est confundenda impotentia coeundi cum impotentia generandi. Hinc steriles et senes qui matrimonium consummare valent, valide contrahunt, item mulieres quae possunt semen excipere, etsi illud non retineant." Hanc doctrinam S. Alphonso refert (_Theol. Mor._, lib. 4, n. 1095, ed. Mech. 1845), et paragraphum hoc modo complet: "Non tamen carentes utero vel vagina." Hoc est, tenet mulierem utero et vagina carentem impotentem esse. Unusquisque carentiam vaginae impotentiam esse admittit; mulier autem sine utero semen excipiendi capax est, concupiscentiam quoque maris satiare potest. Sterilis tantum est. Potentiam etiam habet coeundi, semen excipere potest et retinere, concupiscentiam quoque satiare potest, etiamsi uterus, ovaria et tubi Fallopiani absint. Praeterea, _illi duo fines intrinseci essentiales matrimonii existunt_.

Augustinus Lehmkuhl, S.J., (_Theol. Mor._), alius illustris discipulus S. Alphonsi est Impotentiam definit: "Defectus propter quern conjuges non possunt copulam habere per se aptam ad generationem." Alibi (_American Ecclesiastical Review_, vol. 28, n. 3), de impotentia excisioneque ovariorum scribens, ait: "Puto, questionem propositam, utrum excisio ovariorum vel uteri constituat impedimentum dirimens necne, _theoretice_ nondum esse plane solutam." Existimat autem questionem _practice_ solutam esse judiciis Congregationis S. Officii, d. 3 Februarii, 1887, et d. 30 Julii, 1890, editis, matrimonium mulieris ovariis carentis et mulieris utero et ovariis carentis, permittentibus. Etiamsi haec judicia non edarentur tanquam leges formaliter generales, Lehmkuhl opinatur in {330} casibus ejusdem generis aptari posse. Re quidem vera illa doctrina sequi potest practice et theoretice; nulla enim est quaestio seria de impotentia in muliere carente ovariis.

Joseph Antonelli tamen (_De Conceptu Impotentiae et Sterilitatis relate ad Matrimonium_, Romae, 1900) tenet carentiam ovariorum esse impotentiam sub lege; et Casacca (_Amer. Eccl. Rev._, vol. xxvii, n. 6, et alibi) eamdem opinionem sequitur. E contra, Marc (_Inst. Mor. Alphon._) docet carentiam ovariorum uterique non esse impotentiam.

Joseph Hild (_Amer. Ecc. Rev._ vol. xxviii., n. 6) optime vindicat opinionem, nempe, carentiam ovariorum non esse impotentiam, et in corpore tractatus citat definitiones impotentiae a moralistis egregiis prolatas.

Schmalzgrueber (_Theol. Mor._, lib. iv., tit 15, n. 31) dicit: "Sola impotentia ad copulam dirimit matrimonium, non vero impotentia ad generationem."

Coninck (_De Sacr._, vol. ii., d. 31, dub. 7, n. 86) ita habet: "Steriles ... si aliter potentes sint ad usum matrimonii, valide contrahunt; quia nec generatio nec potestas generandi est de essentia matrimonii."

Mastrius (_Dis. de Matr._, q. v., n. 114) ait: "Impotentia est inhabilitas perpetua ad consummandum matrimonium . . . non est ex eo praecise quod alteruter conjugum aut uterque sint steriles, quia impotentia ad generandum seu ad prolificandum, dummodo adsit potentia ad copulam carnalem et seminationem, non est impedimentum dirimens, ut omnes passim concedunt cum Scoto . . . et ubi est certa impossibilitas ad bonum prolis, tunc matrimonium est ibi in remedium, non in officium."

Vincentius de Justis (_De Dispens. Matr._ lib. ii, c. 17, nn. 1, 2, 3) scribit: "Impotentia ad matrimonium est duplex. Prima, quae _sterilitas_ dicitur, efficit ut proles generari non possit, ex se tamen matrimonium nec impedit nec dirimit, ut docent Sanchez, Guttier, Coninck. . . . Ratio est, quia nec generatio, nec generandi potestas sunt de essentia matrimonii."

S. Thomas (_Supplem_, q. 58, a. 1) in articulo de Impotentia, quam _Frigiditatem_ et _Impotentiam Coeundi_ nuncupat, nihil de sterilitate scribit, nec de impotentia generandi tanquam quid impotentiae coeundi oppositum.

{331}

In omnibus hisce definitionibus verba _de se, ex se, per se,_ et alia similia, adhibentur de copula carnali _qua copula_. Amort (_De Matr_, q. 101) de his verbis loquens ait: "Impotentia est inhabilitas corporalis ad copulam carnalem _de se_ ad generationem prolis idoneam.--Dicitur: _de se;_ potest enim contingere _per accidens_, v. g., ob debilitatem spirituum seminalium in viro aut femina, vel ob _indispositionem matricis_ in muliere, quod copula carnalis, etiam perfecta, hoc est, _per effusionem seminis in vagina_ mulieris completa, non sit idonea ad generationem prolis." Loquuntur moralistae, ut dixi, de copula carnali quatenus copula est sine respectu ad possibilitatem generandi.

Hisce omnibus positis, rogamus:

(1), Quid sit impotentia sub lege in muliere?

(2), Estne mulier carens ovariis, utero vel tubis Fallopianis impotens?

(3), Quid sit impotentia sub hac lege in viro?

(4), Estne vir aspermatosus impotens, et quid de viris semen sterile habentibus?

I. _Impotentia Mulieris._ Mulieres steriles frequentius quam viris, viri autem impotentes frequentius quam mulieres sunt. Impotentia absoluta et perpetua raro in mulieribus, in viris crebro invenitur.

In fundo pelvis femineae septum est a latere in latus, rectum inter et vesicam urinariam, et in medio hujus partitionis uterus, qui piroformis est, quasi ad perpendiculum jacet et cervix sua in vaginam intrat.

A cornibus uteri, i.e., ab angulis superioribus, tubi Fallopiani procedunt ad libellam, et apud terminos tuborum ovarium est in utroque latere. Tubi aperti sunt prope ovaria, et non substantiae ovariorum continui. Si unum ovarium et tubus oppositi lateris demantur, vel si tubus iste occludatur, ovum ex ovario manente migrare per partem exteriorem uteri et foecundari potest.

Genitalia externa mulieris e labiis majoribus praecipue constant; intra et inter haec labia minora seu nymphae sunt. Intra labia minora ad summum versus clitoris est; infra hanc est meatus urinarius; infra meatum, orificium vaginae. Per imam partem orificii in virginibus extenditur pellicula tenuis quae hymen vocatur. Haec communiter in coitu primo rumpitur.

{332}

Tempore mensium praesertim ova egrediuntur ex ovariis in tubos Fallopianos et inde in uterum. Si ova non foecundentur per vaginam amittuntur. Foecundatio in tube Fallopiano fit.

In muliere impotentia temporanea aut perpetua oriri potest e causis sequentibus:

(1), propter hymenem imperforabilem aut cribriformem, aut septatum aut annularem;

(2), propter vaginam duplicem;

(3), propter vaginismum aut dolorem;

(4), propter uterum prolapsum aut productionem cervicis uteri;

(5), propter atresiam vaginae aut labia adhaerentia;

(6), propter orificium vaginae in loco abnormali;

(7), propter arctationem vaginae;

(8), propter tumores aut incrementum morbidum intra vel circa genitalia;

(9), propter Sadismum;

(10), propter Masochismum;

(11), propter Sodomiam gradus secundi seu defeminationem; Sodomiam gradus tertii; Sodomiam cum horrore; Urningismum; Androgyniam.

1. Aliquando vice hymenis normalis invenitur membrana densa seu cartilaginosa, aut membrana continua, aut cribro similis, aut tanquam septum, aut annularis, quae impediat intromissionem. Operatione simplici chirurgica conditio removetur.

2. Raro septum adest quod vaginam in duas partes dividit et impotentiae causa est. Chirurgus septum removere potest.

3. Vaginismus contractio spasmodica musculorum ad orificium vaginae est, et haec vaginam claudit. Frequenter inter neuroses ideopathicas includitur, scrutinium autem diligens locum inflammationis detegit qui origo est spasmi reflexi. Insolenter conditio ex hyperaesthesia murorum vaginalium inducitur.

Medicatio vaginismi examen expertum supponit et quandoque scrutinium endoscopicum vesicae urinariae. Fissurae in ano, endometritis chronica, urethritis granosa circa cervicem vesicae urinariae, causae principales sunt vaginismi, et istae {333} causae sanabiles sunt. Inflammatio acuta vulvae, vaginae, uteri, tuborum aut ovariorum, carunculae urethrales, urethritis, fissurae cervicis vesicae urinariae, haemorrhoides, fissurae recti, coccygodinia, ulcera uteri et amotio uteri vel ovariorum e loco debito, possunt tantum dolorem in coitu infligere ut mulier practice impotens fiat. Morbi autem isti fere omnes medicabiles sunt, sed tamen aliqui omnino pervicaces sunt. In vaginismo hysterico et in aliis casibus insanabilibus intromissio fieri potest ope chloroformi ad evitandum divortium.

4. Quando uterus prolabitur vel cervix producitur ita ut copula impossibilis sit, chirurgus mederi potest.

5. Atresia vaginae est occlusio vaginae in longum perfecta vel imperfecta. Nullum orificium invenitur. Congenita esse potest, et tunc plerumque desunt omnia organa generativa. Atresia etiam consequitur vulnera et inflammationes morborum, ut diphtheritis et scarlatina.

Ubi atresia per totam vaginam extenditur nullum datur medicamentum, et impotentia absoluta et perpetua adest. Labia adhaerentia separari possunt.

6. Aliquando sed perraro vagina in rectum aperit. Possibilitas removendi impotentiam e loco orificii vaginae pendet.

7. Arctatio vaginae oritur ex causis atresiae, et remotio conditionis quum impotentia inducat impossibilis esse potest.

8. Tumores pudendi, vaginae et recti, hypertrophia labiorum et clitoridis, et elephantiasis labiorum copulam impedire possunt. Alii tumores et hypertrophiae removeri possunt, alii autem insanabiles sunt.

9. Dantur perversitates sexuales quae viros impotentes reddunt, et haec aliquando in mulieribus inveniuntur. Tales sunt Sadismus, Masochismus, et gradus Sodomiae praeter primum. Isti morbi animi causae sunt impotentiae in muliere propter aversionem ejus virorum etiamsi physice potens sit. Vix in matrimonium iniit talis mulier, et igitur perversitates istae parvi momenti relate ad mulieres, relate autem ad viros magni momenti sunt. De his quid infra dicendum erit.

10. Senectus nunquam reddit mulierem impotentem, virum autem reddit. Etiamsi nihil ad impotentiam pertineat, hic {334} juvat dicere in locis temperatis terrae parturitionem maxima ex parte desinere anno a natu quadragesimo-quinto. Cessare potest anno vicesimo-octavo, et perstare post annum quinquagesimum. J. Whitridge Williams (_Obstetrics._ Neo-Ebor. 1903), casum citat mulieris quae anno sexagesimo-tertio aetatis puerum vicesimum-secundum peperit et postea menses aderant. Parturitio aliquando decem vel duodecim annos post ultimos menses evenit.

Nunc, estne mulier ovariis carens impotens? Nullo modo: sterilis tantum est. Nam (1) Congregatio S. Officii in matrimonium duas mulieres ovariis orbatas inire permisit. (2) Talis mulier capax est copulae carnalis aeque ac mulier habens ovaria, et moralistae omnes concedunt nil amplius requirendum ut matrimonium validum fiat. (3) Si talis mulier impotens sit omnis mulier insanabiliter sterilis impotens esset, et discrimen a moralistis prolatum impotentiam inter et sterilitatem nugatorium esset et puerile. Mulier in qua tubi Fallopiani occludantur sterilis est perpetuo; idem dicendum de muliere habente uterum infantilem, vel ovaria rudimentaria, vel ovaria morbida, et ita porro. Nemo autem tales tanquam impotentes unquam tenet.

Aliquando mulier ovariis orbata sensationem sexualem possidet, vulgo autem non possidet. In utroque casu tamen remedium idem concupiscentiae mari perstat, et hoc sufficit pro viro ut matrimonium validum sit. Huc accedit, relate tum ad mulierem tum ad virum, quod duo fines intrinseci essentiales matrimonii, et fines sufficientes juxta S. Alphonsum, adsint, scilicet, traditio mutua cum obligatione et possibilitate reddendi debitum, et vinculum indissolubile.

Si in tali muliere existat sensatio sexualis, pro ea remedium concupiscentiae habetur, sin minus, dantur saltem duo fines essentiales intrinseci matrimonii. Re quidem vera mulier carens ovariis et eodem tempore expers sensationis sexualis differt a muliere quae parturit sed sine sensatione sexuali est; nihilominus semper manent illi ovariis carenti duo fines essentiales intrinseci matrimonii.

Vetula communiter nequit parire et expers sensationis sexualis est, sed licite matrimonium contrahit. Conditio vetulae est eadem ac conditio mulieris ovariis orbatae. Lehmkuhl {335} (_Amer. Ecc. Rev._ vol. 28, n. 3), in hanc assertionem urget excisionem ovariorum esse quid "positive actum contra primarium matrimonii finem," quum senectus conditio naturalis sit Chirurgus honestus aut inhonestus nunquam removet ovaria ut conceptio evitetur; operatio enim nimis periculosa est. Removentur ovaria primario ad morbum gravem medendum, et sterilitas consequens intenditur tantum per accidens. Remotio ovariorum igitur est quid _per accidens_ actum contra "primarium finem matrimonii," (et iste non est finis essentialis intrinsecus) seu generationem prolis; et nihil refert etiamsi positive actum esset si non sit in fraudem legis. In casu mulieris habentis ovaria rudimentaria et nullam sensationem sexualem (casus enim quandoque contingit) quid sit "positive actum contra primarium finem matrimonii"? Estne una lex pro ista a natura castrata et alia pro muliere a chirurgo castrata et tertia pro vetula senectute castrata?

Inter ovaria et testiculos analogia est, etiamsi obstet D. Bossu, medicus Gallicus, a Professore Hild (_Amer. Ecc. Rev._ vol. 28, n. 1) et Eschbach citatus. Demptis ovariis sensatio sexualis destruitur haud secus ac quum testiculi removeantur, sed analogia incompleta est et claudit. Eunuchus insuper incapax est communiter intromissionis, et semper inseminationis. Moralistae vulgo docent inseminationem essentialem esse copulae carnali. Utcumque de inseminationis necessitate veritas sit (de qua infra) eunuchus nequit satisfacere primo matrimonii fini essentiali intrinseco, mulier expers ovariis satisdare potest.

Carentia aut occlusio tuborum Fallopianorum sterilitatem insanabilem efficit, sed usque adhuc nemo tenet illam carentiam vel occlusionem esse impotentiam. Conditio quoad potentiam generandi eadem est ac in carentia ovariorum, sensationem autem sexualem proprie carentia tuborum non efficit. Idem omnino dicendum est de carentia uteri. Si vagina remaneat capax talis mulier copulae carnalis est.

Mulier igitur impotens est sub lege ecclesiastica tantum in quinque casibus:

(1), ubi atresia vaginae aut adhaesio labiorum insanabiles sunt: haec atresia et adhaesio raro inveniuntur;

{336}

(2), in casu rarissimo in quo vagina in rectum aperit insanabiliter;

(3), ubi arctatio vaginae immedicabilis sit: haec rara est;

(4), quando adsunt tumores maligni aut incrementa morbida quae nequeant removeri;

(5), in casibus defeminationis aut Urningismi (de quibus infra). Sadismus et Masochismus et aliae perversitates sexuales ita infrequenter observantur, in gradu saltem in quo impotentiam creant, ut negligi possint.

II. _Impotentia Maris._ Tractus genitalis viri, a testiculis ad meatum urinarium seu orificium penis, ad centimetra 81 (uncias fere 32) extenditur. Ex testiculis chorda spermatica per inguen infra cutem transit, murum abdominalem penetrat per annulum inguinalem, et sub vesica urinaria urethram juxta cervicem vesicae intrat. Semen non ex uno fonte provenit. Secretio ista fluida est et cinerea, partim ex testiculis qui in scroto sunt oriens et partim ex vesiculis seminalibus, prostate, glandulis Cowperi, et folliculis cryptisque urethrae, quae omnia extra scrotum sunt. Elementum essentiale in semine cellulae sunt quae spermatozoa vocantur, et haec ex testiculis proveniunt. Locomotionis potentiam habent spermatozoa et in foecundatione ovum penetrant. Secretio glandularum quae spermatozoa fert alkalina est et removet aciditatem urinae; acidus enim spermatozoa destruit.

Erectio penis praecedit ejectionem seminis, et centra nervosa erectionis et ejectionis in chorda spinale apud lumbos sunt. Erectio effectus est dilatationis arteriarum penis et occlusionis venarum quae congestionem sanguinis efficiunt; postea musculi perineales aliique musculi erectionem perficiunt.

Impotentia maris in tria genera dividi potest; videlicet: Impotentia Psychica, Impotentia Atonica, Impotentia Organica:

I. Impotentia Psychica. Species:

(1), Impotentia Psychica absoluta aut relativa; (2), Sadismus; (3), Masochismus; (4), Fetichismus;

{337}

(5), Eviratio; (6), Urningismus; (7), Sodomia cum horrore; (8), Gynandria; (9), Metamorphosis Sexualis Paranoica; (10), Anaesthesia Sexualis;

II. Impotentia Atonica. Species:

(1), Impotentia Paralytica; (2), Impotentia e venenis; (3), Impotentia ex irritatione.

III. Impotentia Organica. Species:

(1), absentia penis; (2), penis multiplex; (3), hypertrophia aut magnitudo penis vel praeputii; (4), penis rudimentarius; (5), adhaesio penis scroto, ingueni vel abdomini; (6), hypospadias et epispadias; (7), distortiones penis ex podagra, lue, rheumatismo, gonorrhoea; (8), aneurysma corporum cavernosorum et varix venae dorsalis penis; (9), frenum nimis curtum; (10), anchylosis articulamenti coxendicis et abdomen permagnum; (11), tumores et incrementa morbida circa genitalia, sicut herniae, hydrocele, haematocele, elephantiasis, lipoma, carcinoma, sarcoma, cystoma, enchondroma et fibroma; (12), phthisis testiculorum et varicocele; (13), anorchismus et castratio; (14), prostratitis chronica; (15), senectus; (16), aspermia.

I. Impotentia Psychica.

1. Impotentia psychica ea est quae ex coercitatione inhibente cerebri in centrum genito-spinale exercitata devenit. "Impotentia ex maleficio" veterum moralistarum est. Timor, luctus, gaudium magnum, et aversio hanc impotentiam psychicam efficiunt. Quandoque {338} nuper maritus propter excitationem passionis ejectionem praecocem vel erectionem debilem vel nullam habet. In his casibus impotentia temporanea est si medicus peritus prudensque sit. Haec impotentia relativa esse potest.

2. Sadismus. Haec paraesthesia sexualis et aliae perversitates ex excessu venereo deveniunt et impotentiam gignunt. Sadismus nomen habet a quodem libidinoso Gallico marchione de Sade, saeculo duodevicesimo vigente. Datur libido magna erga alium sexum sed cum crudelitate in objectum uriginis, quae crudelitas usque ad homicidium cum mutilatione frequenter extendit, vel saltem adesse debet humiliatio personae amatae.